{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 53","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Hæret. Ego indifferenter accipio: quae enim omnino differentia est, aut quid interest? Rust. Multa etenim: si enim universalem, vel communem diris, verum est, quia non minus continet a persona, imo magis et amplius; si vero particularem vel individuam, sicut meam tuamque, vel alterius individui, alii nulli communem (non cnitu idem sum ego qui et tu), in Christo propterea exemplum non invenimus, ut dixi, quia sole rationales naturæ sint, Deus et militiæ cœlestes, et homo; nunquam vero ex his duæ unitæ ad invicem sunt naturae, ut unam facerent solamque personam, sicut in Domino Christo circa unitionem deitatis atque humanitatis. Hæc est enim inopinatissima proprietas illius unitionis, cujus exemplum non potest inveniri: nunquam enim duæ rationales naturæ in unam personam inseparabiliter sunt unitæ. Insuper nec est Dei particularis natura, id est, nullius alterius nisi unius 80- liusque personæ; sed una et sola divinitas inexcessibiliter omnium trium natura est personarum: unum siquidem Deum veraciter confitemur.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 52","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/52"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 54","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/54"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}