{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 54-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 54-2","ref":"54-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/54-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/54-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Rust. Gloria Domino Christo, quia confessus es interim, quod quolibct modo verumtamen connumerentur naturæ, unde erat sermo: hoc autem concesso, non jam nccesse est demonstrationes repetere cæterorum. Jam enim simul ostensum est quia duarum est unitio naturarum, et quia diversæ naturæ, et quia non sit interempta differentia naturarum, et quia effecerunt (Sic), ct unus in utraque, quoniam in codem, utraque natura est; et quia dux naturæ, Deus cl homo. Sed ct illud necessarie dico: quia si humana natura divinæ non connumeratur, non est ex duabus naturis una per unitionem facta natura Domini Christi; sed ipsa una sempiterne existens, ips a sola nunc usque ita est sicut erat. Si vero compositio aut explicatio, vel concursus factus est, ex æquo illius naturæ quæ ex compositione, ut dicis, facta est, completiva humanitas est: quare ex æquo sicut divina quantitatis cst particeps. Si igitur una est divina natura, una est etiam carnis; si vero media hæc, media etiam illa; et si nulla ista, nulla est illa. Quare, et quod ex nullo, secundum vos, factum est, ali quid esse non potesl.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 53-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 55-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/55-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}