{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 58-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 58-2","ref":"58-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/58-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/58-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Rust. Numeri nomen absque rcrum nomine tum profertur, quando rei quidem similitudo communis adjacet numero alicui; sicut uuicuiquc trium esse personam, etsi non camdem personam: quomodo enim pium sit, non distinguere in Trinitate subsistentias? Sed hoc diximus, quia sicut Pater persona est, sic et Filius, et sanctus Spiritus: hic enim tres persona?, tres quædam res sunt. Ergo quando dicimus, hæ tres: si interrogaret aliquis, quæ? possumus respondere, personæ. Quando autem dicimus, ii tres: interrogati, qui tres? ambigimus respondere, persenæ: propter indecentem sermonum compositionem: ne videamur dicere, ii personæ, vel, ii tres personæ. Quia igitur res quidem adjacent, nomen vero talc quod iis tribus commune sit, interim positum non est: hos quidem tres dicerc licet; et si interrogati, qui tres? dicere continuo apte non invenimus. Quando vero simpliciter dicentes prius, hæ tres, interrogamur, quæ tres? adjiciamus mox apte, personæ. At in i!lo vestro quaternione, nulla res communis ct æque coaptabilis quaternario numero invenitur; et non solum in verbis, sed e iam in rebus impossibile sequitur: quare nec numerum esse possibile est, eo quod res nulla subjaceat communis. Quod et illud ostendit, quia personæ apud Latinos hæ personæ dicuntur, et non hæc personæ: id est, per hoc quod apud grammaticos femininum genus vocatur, non per illud quod neutrum. Paracletus vero similiter masculine cilur, et Latine et Graece. Sed de Filio quidem cl de sancto Spiritu invenimus dici, ita ut possimus duo dicere; et interrogati quos duos dicamus? respondere, Paracletos De Patre vero id nondum dicere audeo eoquod hic sermo nec scriptus sit, nec ab ulla quatuor synodorum nominatim dicatur quod et Pater Paracletus nominetur. Si vero id concedo'tur, interrogati qui tres? respondere utique poterimus, quia tres Paracleti, sicut Ires persona; et tres substantiæ.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 57-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/57-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 59-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/59-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}