{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 60-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 60-2","ref":"60-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/60-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/60-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/60-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Rust. Hæc acribia sermonum apud divinas Scripturas minime observatur, neque a sanctis Patribus, eo quod ncc digna sit, quia hominum sunt adinventiones: nam et in synodo jacere ostendi, aliud et aliud, ex quibus Salvator: de duobus ergo dicens: aliud, dixit, et aliud. Nec non et testimonium sacræ memoriæ Athanasii quod illic approbatum est, ita dixit: « Aut quomodo Christiani volunt nominari, qui dicunt in hominem sanctum quasi in unum prophetarum venisse Verbum; et non ipsum hominem factum, accipientem ex Maria corpus; sed alterum Dei Verbum ante Mariam ct ame sæcula Filium existentem Patris: aut quomodo Christiani esse possunt, qui dicunt alium esse Filium, et alium Dei Verbum? Ecce indiscrete superius quidem po uit, incn pans eos qui alterum dicunt: infe. ius vero eos qui alium et ulMum. Maxime vero Gregorii testimonium crebro hunc sermonem repetit dicens: « Non alius vero et alius: absit: ambo enim unum commixtione. » Ecce et ambo dixit, id est non tria: ne forte suspicareris quia veluti de tribus loqueretur: de Deo, de anima, de corpore; maxime, eo quod subsequatur: « E converso quam se in Trinitate habet: illic enim alius et alius, ut non subsistentias confuudamus; non aliud vero et aliud, etc. » En, et de Trinitate, alius, inquit, et de Christo, non alius et alius; et non ait, non alter et alter: dum certe Felicis sanctae memoriæ jaceat lectio dicens ita: « Et non homo a Deo assumplus, ut alter sit præter illum; non enim hominem suscepit Dei Filius, ut alter sit præter illum. » Ect v indiscrete positum in sancla et universali synodo Ephesina ostensum est aliud et alterum, vel potius alius atque alter.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 59-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/59-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 61-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/61-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}