{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 63","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/63.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Hæret. Ergo ut dicis multo magis quatuor, secundum te, erunt Trinitatis, imo potius, ut dicit s, quaternitatis naturæ, si ejus quod sunt naturæ, quatuor enim dixisti; multo magis efficit differentiam naturarum; non solum enim quia altera et altera Verbi et hominis est natura, sed etiam naturæ altera definitio, neque idern secundum speciem: veluti quis dicai, aut genus unum erit quid unum. Quare multo magis distat ad efficiendum quartum, id quod modis omnibus differt, si tamen, secundum vos, differentiam etiam secundum numerum quantitas sequitur. Quanto igitur amplius naturae differunt, tanto magis efficiunt numerum, et tanto evidentius quaternio inducitur. Omnis igitur necessitas est: aut humanitalis naturam dualitatem minime facere, cum copulatur Dei Verbi naturæ; aut quaternionem perficere, connumeratam Trinitatis naturis.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 62-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/62-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 64-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/64-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}