{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 70-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 70-2","ref":"70-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/70-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/70-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Hæret. Ergone, non modis omnibus quidquid confitendum est, illud et adorandum, vel colondum sive venerandum in sancta Trinitate? Rust. Dixi jam, quoniam non per omnia et modis omnibus similiter. Verum et illud adjiciam, quia nec dualitatem naturarum in Trinitate confitemur aut colimus: una enim carnis natura, non totius est Trinitatis, sed unius personas Dei Verbi. In Trinitate vero illa connumerantur quæ vel similiter vel æqualiter trium sunt personarum. Quod si nos dualitatem, et vos ergo compositam colitis Trinitatem; aut compositam simul ac simplicem: nam simplices dicitis Patris et Spiritus sancti naturas sive personas, Christi vero compositam. Amplius, unus Deus in Trinitate et unus colitur Christus. Tres personae unus Deus est; duae naturae unius Christi sunt; quatuor autcin naturæ, dum nec Deus sint nec Chrislus, unde poterunt colidum vel in tribus vel in duabus nil nisi aut unum aut unus colatur? Ut autem non sermones amplius prolongentur, demonstramus unam solam et non tres sanctæ Trinitatis esse naturas, sed tres tantum personas sive subsistentias. Si enim et tres naturae et una, idem vero est natura atque persona, et una erit, quod absit, Trinitatis persona! Si vero natura quidem et una et tres, persona vero non una, sed tantummodo tres; nec secundum naturam sive substantiam, nec secundum personam sive subsistentiam unus erit Deus. Secundum quid ergo Trinitas ninus est Deus?","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 69.19-26","label":"69.19 to 69.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/69.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/69.19"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 71-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/71-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}