{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 73-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 73-2","ref":"73-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/73-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/73-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Hæret. In tantum tres naturae sunt Trinitatis, ut ostendamus quod unaquaeque persona propriam habeat ex sempilerno naturam, quæ alteri minime sit communis: hoc vero manifeste probabitur, si id vel de una ex eis persona fuerit demonstratum. Si enim tres æquales et per omnia similes sunt, quidquid habet una persona, habebit et altera. Si igitur ostenderimus unumquemlibet ex eis habere sic propriam naturam, ut alteri nulli communis sit, pariter estis etiam de reliquis absque ulla contradictione convicti. Esse vero propriam Dei Verbi naturam Patres affirmant, dicentes: Confitemur unam naturam Dei Verbi incarnatam. Si igitur banc unam illam communem magis esse credamus, incarnata ista, quæ totius Trinitatis communis est, necessarie inducetur Trinitas incarnata: quia vero id impium est, quippe sanctis Scripturis et Patrum doctrinæ contrarium, manifestum est, quia una natura quæ inhumanata est, solius est Filii. Prædictum vero sermonem Patrum, nec vos poteritis abnuere. Flavianus enim, qui quondam fuit Constantinopolitanus episcopus, et quem suscipitis a, ita scripsit in illo libello proprias fidei quem imperatori Theodosio destinavit, qui et in Chalcedonensi synodo susceptus est.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 72-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/72-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 74-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/74-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}