{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 75-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 75-2","ref":"75-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/75-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/75-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/75-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Ille enim cum tota illa nefaria synodo approbavit Eutychis haeretici vocem illic inter monumenta deponentis: « Quia confiteor duas naturas fuisse ante unitionem, post unitionem vero unam naturam confiteor. » Si igitur ante inhumanationem duæ natune fuerunt, id est, una Patris, altera Spiritus sancti (nec enim poteruntaliter trium tres esse naturæ), duæ vero tunc ei Christi naturæ ante unitionem; quatuor igitur naturas circa vestras rationes, etsi non esse nunc usque, tamen ante unitionem fuisse inducitis; et ex quaternitate præexistente sanctam Trinitatem postea factam inducitis. Insuper has præexistentes, ut dicis, unitioni naturas, siquidem permanere nunc usque dicitis, quaternitatem, sicut inquitis nobis, vos magis veraciter impie colitis: quia quod consequitur ex his quæ dicuntur a vobis, vos i; si non poteritis abuuere. Si vero non sunt usque bactenu dux determinatæ, aliquando vestra quaternitas esse desierit: el nos quidem demonstravimus, quia netne tres naturae sint Trinitatis, neque, si essent, nos quaternitatis credulitas sequeretur. Vos vero qui hoc tanquam consequens ponitis, vincemini ex vestra vesania: quae si vobis displicet, ante omnia ergo anath matizate Dioscorum.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 74-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/74-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 76-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/76-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/76-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}