{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 80","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/80.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Rust. Non est opus exemplo, dum ipsa res nobis II hoc quod quaeritur solvat: quia enim vel aliam, vel alitor dicitis vos unitionem quam nos, vos ipsi fatemini; quia vero in unam personam, in unum Christum, in unum Filium, unum Dominum, unam substantiam dicimus factam unitionem; hanc vero veram esse quam credimus manifestum est. Sanctus vero Cyrillus nomen veræ unitionis dicens et naturalis, permutans, ut dicitis, propter infirmos, nequaquam dispensative in tantam impietatem eaderet, ut ex apostolico testimonio probare tentaret, quod ira secundum substantiam subsisteret; cujus filii essent ii qui nequaquam sunt, quod vestram propositionem sequi monstravimus. Si enim hic naturalis unitas ab eo dicta est in unam naturam; et illic iræ filii secundum naturam filii dicti essent iræ, et ejusdem cujus et ira naturæ. Dicit enim prædictus Pater in expositione tertii capituli sic: « Si vero dicamus naturalem unitioncm, veram dicimus, dum consueta sit divinitus inspirata Scriptura sic uti hoc sermone: scribit namque alicubi quibusdam sacratissimus Paulus: Et eramus naura filii ire sicut et cæteri a. Et nequoquam quis dicat subsistere secundum naturam irarn divinam, ita ut ctiam germina ejus intelligantur ii qui peccant; alioqui in i omnibus utique modis climus consentientes iis qui Manichæorum vesania lauguent; sed id quod dixi, natura, ostendit id quod csl secundum veritatem. » Omnes igitur contra nos calumnias vestras, quinimo contra sanctum Cyrillum, hic sermo subvertit.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 79","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/79"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 81","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/81"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}