{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 9.1-11","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 9.1-11","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/9.1.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Rust. Absit, o calumniari edocte! incumbentes enim rationi praedictae, adhuc quae vestra sunt amplius subruemus, et nostram rectam fidem probando monstrabimus. Si enim qui dicit non ipsum Deum Verbum qui consubstantialis est Patri, qui unigenitus, quique iis quæ per eum facta sunt non potes! comparari (genitum secundum carnem, inhumanatum ex Yirgine), non lacle nutritum, non crevisse, non factum esse bimestrem atque trimestrem, non passum, non mortuum, non resurrexisse: si ergo, inquam, qui hæc dicit, duos filios producit et Christos, igitur qui dicit eumdem Dominum non habere secunduin Deitatem principium ex Virgine, neque lactatum secundum suam naturam, neque crevisse, neque factum fuisse bimestrem atque trimestrem, neque passum, neque mortuum, neque resurrexissc, nec caetera, adjiciens utique secundum propriam naturam, duas naturas n:odis omnibus introducit. S cut igitur juste abominamur ca quæ superius diximus, sic ea quæ nunc sunt dicta competenter amplectimur; quia sicut illa subruunt Patrum termini, sic ista recipiunt: unde judicio vestro damnamini. In eo enim quod abominamini ac persecutioni subjicitis eos qui dicunt, vel qui putantur dicere, quia alter est Deus Verbum, et alter bomo assumptus ab eo qui ex Virgine natus est, qui est plasmatus in Virgine, qui est unus ex nobis, qui in summam et ineffabilem quamdam conjunctionum Deo Verbo unitus est ex ipso conceptu; in eo ergo quod contra eo! qui talia dicunt omnino ferventer insurgitis, et quasi latrantes illos indesinenter anathematizatis, ita ut si quis favere talibus volens fuerit visus, nulla pœna apud vos putetur indignus, tanquam parvum dicens hominem Christum, aut quasi duos filios inJucens; vos tamen ipsi, et communicantes vobis, alteram dicentes humanam Christi naturam et alteram ejusdem divinam, et boc audientes a Patribus esse confessum quos sequi praetenditis, tamen duas naturas Domini Christi post unitionem abaminamini confiteri.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 8-3","label":"Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/8-3"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 9.12-22","label":"9.12 to 9.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/9.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/9.12"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}