{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 91","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/91.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Rust. Si quidem hoc solui inaestimabile atque insuetum esset in Christo, equidem neque tunc te diffidere hujusce miraculis oportere convenerat. Si vero et multa, imo universa, in illo inæstimabilia, hoc magis esse irrationabile vel tarde jam respice; quia cum tanta miranda atque inæstimabilia fide percipias, ad unum orum dubius es. Quis enim, dic mihi, præter hunc alius talis ut hic? Ideo iste nOli secundum consuetudinis legem factus est: quoniam nemo a semetipso factus est sicut iste, sed novo modo, nova unitione, nova et singulari atque irregalari lege factus est. Nunquam siquidem, neque homo, neque angelus, ne que quis ex superiorum rationalium Deus erat, nec erit, in unam Deo illi qui consubstantialis est Patri personam unitus, nallus ex alia natura; unus cum Verbo et Deo Christus est factus; neque quisquam unus Dominus, nec unus unigenitus Dei, sicut in hoc credimus factum: duarum namque perfectissimarum rationalium naturarum nunquam secundum veritatem facta est una persona, sicut in Domino Christo est factum. Amplius vero adhuc dicam, quia neque inter ipsas creaturarum substantias unquam tale aliquid factum est, ut unirentur in unitate persoux: non igitur aliorum rationalium regulæ supponitur ipse Dominus; non enim cæterorum factus est lege. Sicut igitur Nestorii syllogismos, quin potius paralogismos, id est falsas collectiones; ita et aliorum qui similiter consueta et inæstimabilia in non æstimabilibus, et mirabilibus et mentem supereminentibus quærunt, abominamur: ex talibus einim non potest colligi quod idem sit Deus perfectus ct homo perfectus. Sic credentes omnia regenti et omnipotenti Deo, vobis quoque rcsistimus, qui dum vultis comparationibus et exemplis et legibus regulisque subjicere unitionem super cuncta fulgentem, jam non eam creditis singularem.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 90","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/90"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 92","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/92"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}