{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 97","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Hæret. Ego alium suspicor eorum quæ dicta sunt intellectum: quod enim dixit, i duæ naturæ, Deus et homo, quia ct anima et corpus; Filii vero non duo, neque Dii, neque enim hic duo homines, etsi sic Paulus quod inter ius hominis ct quod exterius appellavit; » tale est ac si quis dicat: Non sunt duo Christi, Deus homo, etsi sic Aposwlus interiorem et exteriorem velut duos homines nuncupavit, id cst, animam et corpus. Igitur hominem quem Apostolus velut in duo partitus est, sanctæ memoriæ Gregorius unum modum omnihus nominat, ne Christo eum conferens, duos videatur Christos asserere. Quia igitur supcr uno eodemque homine circa Apostolum licet dicere, interior homo et exterior, de Christo vero non licet diccre, is qui intus est Christus, et is qui foris est Christus, secundum Patres sanctos qui in Ephesum convenerunt, nc duos faciamus Christos, claret quia in Christo major unitas quam quæ in homine facta sit; multo amplius igitur per uuitioncm una natura est Christi.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 96","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 98","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}