{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 97-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 97-2","ref":"97-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Hæret. Quid igitur a persona minus habet humanitas? animæ aliquid rationalis, an carnis, au quantitatis? Rust. Hæc oon vestra contra nos, sed aliorum contra nos simul et vos quæst o est. Non est igitur nobis necessitatem hanc subrucre loquentibus contra vos; maxime, quia superius est ostensum quod Deus Verbum non personam nostram sibi unierit, scd naturam. Verumtamen in sermone quem de definitionibus contra vos simul Nestorianosquc conscripsi, demonstratum est quod natura quidem communem, sicut dici sulct, spectcm repræsentet; persona vero sit concursus eorum quæ describunt subsistentiam ralionalcm. Individuam vero subsistentiam esse c;rca proportionem, velut fundamentum in quo incumbunt quæ circa sunt reliqua, sicut ipsum nomen ostendit, et tanquam maxime propriam causam, in qua universa quæ accidentia nomiuantur, ut color, ut mores, ut habitus et dispositiones, et quæ iis sunt similia, ct propriclates consuunt ipsæ: interempto enim primo subjecto eorum quæ circa sunt individuorum, nihil ultra esse possibile est: a maxima vero causa ut sit unumquodque, id vero est in quo incumbit ipsa totietas, nominatur; id est, ab illo subjecto quod tanquam fundamentum est iis quae circa sunt, tota consistentia, subsistentia nominatur. Sed quia, secundum redditam rationem, solent et irrationabilium subsistentiæ nominari, quin etiaminsensibilium et inanimatorum; haec vero universa personæ proprie non ab omnibus dicuntur, ideo adjeci hanc subsistentiam esse rationalem. Quoniam vero aliqui rursus volunt et species et genera substantialium quae dicuntur subsistentias appellare, ideo adjectuw est hanc subsistentiam rationalem et individuam esse.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 96-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 98-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}