{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 98-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 98-2","ref":"98-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Iceret. Et quid pertinet hoc ad proposi'am quaestionem? quæsivi e nim cur perfectus homo personam habeat non perfectam, et hoc audire omnino desidero. Rust. Hoc enim et dictum est; sed quia minime advertisti, audi cur humanitas Domini perfecta quidem natura sit, non vero per semetipsam habens quoque personarn; et cur non duae Christi personae, sed una solaque sit: causa enim, sicut et tu in sermonis initio, licet ad aliud quid intendens, dixisti, Verbum Deus est, carnis assumptae; in quo quasi in fundamento illa assumpta natura, quæ est servi forma, incumbit: ad hoc assumpta, ut Filius Dei. qui sempiternus est Deus, pro nostra salute homo in diebus ultimis fieret. Nec enim homo de virgine originem habere potuisset, nisi nos per eum Deus ineffabiliter secundum subsistentiam sibi unitam redimere complaceret; unitum vero, ex qno ejus quodlibet subsistere inchoavit in unam personam unamque subsistentiam, sicut saepius diximus. Igitur, etsi in imaginatione mentis sive speculatione tenuissima, intellecta humanitas Domini Christi videtur et substantia esse et persona ( nec enim habet aliquid minus, praeter alias subsistentias rationales et individuas); sed tamen intellecta per semetipsam, hoc esse videtur, sed non jam sicut unita Sermoni: igitur non veritas rei, sed mentis hoc cogit putari defectus, quasi oblivio unilionis existens. Quando vero id quod humanum est, non quasi in semetipso manens, sed per unitionem proprium factum subsistentiæ Dei Verbi recommemorata mens fuerit, non pjtest id pro persona suscipere: quoniam neque proprie subsistentia nominatur, cujus altera circa intellectum res subsistendi causa, id est Verbum, est quid sempiternum. Nam si homo subsistentia esset, non oportebat ut cum solus Deus Verbum in semetipso susciperet, et fund nostrum est, ut ita dixerim, in scmetipso fundaret, sed potius ut aut præexistens homo proprium faceret Deum Verbum, et stahiliret atque fundaret sibimetipsi quod Dei; aut magis ut præexistens uterque ad invicem conveniret, et unus Christus, unus Filius, unus Dominus, unaque persona et subsistentia, et præexistente apud se puro unoquoque, non fieret. Nunc autem e diverso factum est: non ergo habet personam quod nostrum cst.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 97-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/97-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 99-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}