{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 99","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Rust. Falsissime atque versutissime inquis: non eniM vel Aposlolus sic incongrue sripsit, vel illa universalis synodus ita desipuit, ut hanc incongruitatem velut ex persona sancti Gregorii exponeret ad demonstrationem propria: fidei: quoniam non hoc interior et exterior homo quod simpliciter homo, sed quod non integer homo: non enim vel animus vel corpus integer homo. Omne siquidem quod regatur, adjecta negativa particula ponitur, ut puta: Anima rationalis homo non est. Ponitur homo, et id non esse dicitur. Circumscribit ergo Paulus homiliis partem, dicens: exterior homo, id est, non et interior: ac per hoc non totus homo. Rursus, qui intus est homo: igitur non etiam qui fons: ergo nac bomo, sed aliquid hominis, neque imperfectum. Quia vcro sic intellexerit Pater, non modo ex opposita diverso incongruitate, sed et ex consequentia rationum licet ostendi. Inquit cnim: « Si quis duos Filius introducit, unum quidem ex Deo Patre, secunda a vero ex Maria, ct non unum ct eumdem, et adoptione decidat quæ promissa est recte credentibus. Naturæ quidem duæ, Deus et homo, quia et anima et corpus: Filii vero non duo, neque Dli: nec enim ii duo homines, etsi sic Paulus, quod iutus hominis et quod foris nominavit: ct, si oportet breviter dicere aliud quidem et aliud ea ex quibus Salvator. Siquidem non idem visibile invisibili, et intemporale ei quod sub tempore; non alius vcru et alius absit: ambo enim hæc, unum mixtione, Deo quidem inhumanato, homine vcro dcilato, vel qualitercunque quis nominet. Dico vero, alud ct aliud, converso quam super Trinitate se habet: illic namque alius et alius uni ne subsistentias confundamus, non aliud et aliud: unum enim tria et idem deitate. » Primum quidem, non dixit, ex duabus naturis Christus, sed potius, duæ naturæ, Deus et homo, id est Christus. Si enim de alio diccn t, non adderet, Filii vero non duo. Nullus enim, Deus simul ct homo unus Filius, nisi Christus. Nec vero dixit fuisse, sed esse duas natur as: quod enim mox adjectum est, non erat, sed est: dixit enim, quia et anima et corpus, et addidit, Filii vero non duo, ncque Dii; ct non addidit, siunt. Et ideo non ob hoc adjecit, et hoc ipsum est, quasi ut non sint duæ naturæ: nec enim hic ideo deest, quod absit, eo quod tanquam sint duo Filii; sed propriclas locutionum est hanc particulam orationis in audientis intellectu relinquere. Si igitur duae naturae sunt, Deus et hosio, id quod Salvator planc confessus est, quomodo tu per quasdam diabolicas versutias ejus in contrarium verba pervertis? die mihi.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 98","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/98"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 100","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}