{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 10.8-9","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 10.8-9","ref":"10.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.8.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Jam cum amay achsub aspidem esse Ps. 140. 4. tam doceat ratio nominis quam consensus interpretum, in quorum numero est Paulus Rom. 3. 13. Chaldaeus tamen araneam reddit, quasi esset mazy acchabis. Quartum erroris genus est omnium gravissimum, cum pro animalibus habentur quae animalia non sunt. In quem saepe saepius Scripturae interpretes incidere sequentia palam facient. Hodie nemo est qui eum hajemim non putet esse mulos, cum legit Gen. 36. 24. Anam Esavi socerum in deserto hajemim invenisse, dum pasceret asinos Sibonis patris sui. Hebraei enim omnes huic Anae mulorum inventionem tribuunt, quasi primus omnium asinis equas subjecerit, ex quibus muli nati sint Quod sequuntur omnes omnino interpretes recentis aevi. Id tamen ut ridiculum Magistrorum commentum multis rationibus explodimus. Et defectivum eunt hajemim ibi loci probamus idem esse quod plenum exuunm Haemim, id est Emaeos populos, quomodo recte scribunt Samaritani. Ac proinde his Prophetae verbis non aliud significari, quam Anam Esavi socerum in Emaeos populos illis locis vicinos incidisse, aut irruisse, & illis profligatis nominis sui famam ad posteros propagasse. Neque aliud voluit Onkelos, cum pro etiam Hejemim habet aures cillaraja, id est gigantes. Emaeis enim a Mose Gigantaea statura tribuitur Deut. 2. 11. 12.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 10.4-7","label":"10.4 to 10.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.4"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 11.1-4","label":"11.1 to 11.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}