{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 11.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 11.1-4","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Tale est quod Jerem. 11. 19. Fui ut agnus aphe alluph, qui ducitur ad lanienam romine non alluph Hebraei omnes, & hos sequuti recentiores, bovem intelligunt. Itaque conjunctionem supplentes reddunt, Fui ut agnus & box Sed optime Graeci, ἐγὼ δὲ ὡς ἀρειὸν ἄκακον. Et Hieronymus: Et ego quasi agnus mansuetur. Et Chaldaeus ut agnus qua berir, id est simplex. Ita enim esse legendum pro ynia bechir, id est electo, patet ex Syro exemplari. Nempe non alluph vel aluph apud Hebraeos id ipsum fuit quod hodieque apud Arabes, agni epithetum, qui tam cicur & mansuetus est ut domini sui vestes lingat. Ita Giauramum, quam (aluph. hari & Alcamus in voce β explicant per Ita nomine pra bezek multi agnum intelligunt 1 Sam. 11. 8. ubi legitur Saul Israelitas recensuisse in Bezek, id est inquiunt, per Paschales agnos, tanquam ex Talmude & Kimchio. Quin Begek est loci nomen. Et Chaldaeis nora bixta calculus, ut βιζάκιον Graecis recentioribus. Neque aliter explicant Aruc, Selomo, & ipse Kimchius. Etiam id falsissimum quod Magistri dictitant, an jobel vel Hebraeis vel Arabibus esse arietem, & jubilaeum inde dictum, quia cornu τ jobel sive arietis promulgabatur. Neque enim man jobel pro ariete reperitur uspiam, aut jubilaeum per cornu jebel fuisse promulgatum. Neque vero ex arietinis, sed ex bubulis cornibus, factae sunt veterum buccinae. Arietum enim cornua, quae nec concavum nec sonorum quicquam habent, ad buccinarum usum essent prorsus inepta. Nec minus falluntur qui owo Kesitam agnum esse statuunt, quibus locis Jacob emisse legitur a filiis Hemor portionem agri centum Rectis, & Job ab amicorum singulis unam Kesitam accepisse. Neque enim nomen von Kesita pro agna unquam usurpatum est. Quin apud Hebraeos nummi genus est a sinceritate sic dicti. Et Jacobi aevo res rebus permutari jam desierant, & in usu erant verae emptiones, quae nummis fiunt vel appensis vel numeratis. Itaque Act. 7. 16. hic ipse ager emptus fuisse legitur ημῆς ἀρ γυρίυ argenti pretio, non agnis permutatus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 10.8-9","label":"10.8 to 10.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/10.8"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 11.5-8","label":"11.5 to 11.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}