{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 12.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 12.1-4","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/12.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Arae eorum sunt casa ut gallim. Sed ibi cobs gallim esse lapidum acervos docet contextus tota series. De quadrupedibus hactenus. Nec in avibus minus peccatur. Ita Job. 29. 18. Hebraei ad phoenicem haec Jobi verba referunt. Dixeram, in nido meo moriar 7 & sicut chul multiplicabo clies. Illis enim si creditur, in eo loco en chul est phoenix. Cum e chulidem sit quod D chol, nempe arena: Cujus numero per hyperbolen Job confert numerum dierum quibus victurum se speraverat. Et I Reg. 4. 23. Storax & vava barburim abusim Hebraei gallos aut capones saginatos esse asserunt. Cum haec verba non aliud sonent quam electilia (ad praesepe) saginata. Quomodo ex usu Scripturae non saginantur nisi pecudes. Job. 38. 36. Quis posuit in renibus sapientiam, aut dedit που τῷ sechui intelligentiam? id est gallo ut volunt. Ita ex Thalmude Chaldaeus & multi Hebraeorum, quos sequitur Hieronymus. Cum a radice eo sacha cogitare, imaginari, non sechui aliud non sit quam cor, cogitationum sedes, juxta illos ipsos Hebraeos. Quomodo explicandum est, ut duo hemistichia de more sint ἀνττρορα. Quale est quod Cuthaeorum idolum –11 Nergal, & Babyloniorum rosa 3o Succoth Benoth 2 Reg. 18. 30. gallum interpretantur, & gallinam cum pullis suis. Quin ut in Syria idolum vn) Rimmon à malis Punicis: & in Palaestina 127 Dagon a frumento nomen habuit, ita (373 Nergal a palma Indica, quae Neregil: Et in Assyria quoque describitur a Strabone lib. 16. Et hodieque dicitur Oαγὴ ra n Succoth Benoth est facellum Dearum quae Benoth, id est filiae vel foeminae, vocabantur. Ut Amos 5. 26. nomine Succoth significatur sacellum Dei Moloch. Itaque de gallis aut gallinis neutro loco agitur. Etiam vocem nas geber, quâ vir significatur in aliquot Scripturae locis, Hebraei ad gallum referunt. Proinde haec Esaiae ad Sobnam cap. 22. v. 17. Dominus deportabit te deportatione, ô vir, Hieronymus ex mente Judaei illius à quo Hebraeas literas didicerat, ita transtulit: Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus. Cujus versionis incommoda suo loco aperuimus. Cum Pleiades sermo Gallicus Pullicenariam appellet, quasi gallinam referant, quam undiquaque circumstant pulli sui: Eodem referenda sunt haec Chaldaei paraphrastae Job. 38. 32. Nrun Et gallinam cum pullis suis deduces? Gallinam igitur, id est Pleiades. Sed notandum ibi gallinam esse pro Hebraeo Dy ajis quod Job. 9. 9. scribitur wy as: Et wy as idem esse quod Arabicum nas, initiali N exciso, quod saepe fit in deficientibus penun. Quâ voce apud Arabes non significantur Pleianas proprie feretrum seu sarcophagum sonat.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 11.9-11","label":"11.9 to 11.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/11.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 12.5-8","label":"12.5 to 12.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/12.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}