{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 178-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 178-2","ref":"178-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/178-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/178-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/178-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"-- animos, aevumque notabis. Praecipuè hinc alias artes, prolemque parentum, Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Sequitur equorum in stadio pro palma decertantium graphica descriptio, quam claudit hoc Epiphonemate, Tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Hinc Plinius lib. 8. cap. 43. In Circo ad currus juncti non dubiè intellectum adhortationis, & gloriae fatentur. Et Lactantius lib. 3. cap. 8. In equis gloriae cupiditas experimento deprehenditur: victores enim exultant, victi dolent. Et Aelianus, Hist. lib. 2. cap. 11. Καὶ τὸ μέγεθος, καὶ τὸ τάχος ἀυτὸν, καὶ τοῦ ἀυχένος τὸ ὑψηλὸν, καὶ ἡ τῶν σκιλῶν ὑγρότης, καὶ ἡ τῶν ἐπλῶν κροῦσις, πάντα εἰς φρύαγμα, καὶ τύφον ἀνάγοι Et magnitudo & celeritas, & cervicis eminentia, & mollis crurum flexio, & ungularum sonitus, illa, inquam, omnia equum ad gloriationem, & fastum inducunt. Et lib. 3. cap. 2. de Medorum equis, Φαίης ἂν ἀυτοὺς τρυρᾶν σὺν τοῖς δισπόταις, καὶ τῷ μεγέθοι τοῦ σώματος, καὶ τῷ κάλλει, ἤδη δὲ καὶ τῇ χλίδιν, καὶ τῇ θεραπείᾳ τῇ ἔξωθεν, καὶ τῇ δρύψει· Illos magnitudine, & specie corporis, adeoque ornatu etiam, et cultu externo, et deliciis cum dominis delectari diceres. Item, Εοίκασιν ἀισθανομένοις μεγέθος τε τοῦ σφετέρου, καὶ κάλλους, καὶ ὅτι χλιδῶσι τῷ κόσμῳ Sentire videntur magnitudinem, et pulchritudinem suam, et se magnificè esse exornatos. Et Heliodorus lib. 3. Εἰπος ἂν καὶ τὸν ἵππον ἀυτὸν συνιέναι τῆς ὡραιότητος τοῦ δεσπότυ, καὶ ὡς καλὸν κάλλιστον φέρειν τὸν ἡνιόχον, ἀισθάνεσθαι· Dixisses et equum ipsum intelligere formam domini, & quòd pulcher ipse pulcherrimum gestaret rectorem sentire. Et Damir, Scriptor Arabs, jam saepe vocatus ad partes, ὑμεν ὑρκαι λλα CD ρ L Equus animal est instar λ.ρι γλε, γλλ)! hominis, quia in eo reperitur honor, et nobilitas animae, et eminentia studii, id est, magnanimitas, & ambitio. Item, Etiam è natura ννατι, διαι, equi est fastus, et superbia, et exultatio quae deest in uno μναι, in seipso. Vocem exemplari, ex altero libenter supplevi; quia Hebraeum CD, quâ Job utitur, plane exprimit. Nam U Hebraeum est exultare, unde PDD exultatio, quae Arabicè est Sic Ps. I. 9. (Hebrais fσαγυι. li. 10.) Arabs habet σαι σικολα Audire me fac exultationem, pro Hebraeo Monori sio. Sed & exultandi vox, quâ hic utitur Hieronymus, est aptissima, & in hoc negotio valde recepta. Cicero lib. 1. De officiis, Sicut equos, propter crebras cententiones praeliorum ferocitate exultantes, domitoribus tradere solent. Et Lactantius nuper citatus, Victores enim exultant. Et Horatius lib. 3. Od. 11. Quae, velut latis equa trima campis Ludit exultim, metuitque tangi Ludit exultim, id est, σκιρῶσα παίζαι. Ita enim nacreon, ex quo haec sumpta. Nempe, ut gestire es gestu testari gaudium intus latens: ita exultare pro priè est saltare prae gaudio; quod equo familiare est.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 178","label":"178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/178"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 179","label":"179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/179"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}