{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 18.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 18.1-4","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Sed nonnullae editiones mutant μαιμάσει in μὲ μάσι me premunt. Et cum de mari dicitur Job. 38. 8. ἐμώμασι tumultuabatur ex utero matris suae prodiens, id mutatum in ἐμαιοῦτο obstetricabatur, ut notat Olympiodorus. Quia μαιμάσειν vel μαιμάζειν tum erat minus frequens. Et fatetur Hieronymus in Jeremiam se ignorare quid haec vox significet. Fuit tamen Αττικωτάτη. Et ex ea Jupiter Μαιμάκτης, & Μαιμακτήρια sacra, & Μαιμακτηειὸν mensis dictus est. Es. 56. 10. ubi cum mutis canibus conferuntur pseudoprophetae, dubitatur utri dicantur & un hoxim, & quid significet illa vox, quae alibi non extat. Ego ad prophetas refero, delirantes expono ex Arabica & delirare est. Quod ex Hebraeis omnibus vidit unus Kimchius. Alii dormientes malunt. Et nonnulli veterum videntur legisse coni chozim videntes, id est lingua, quâ cheth pro be. Tamen a vera vocis interpretatione non procul absunt. Ita cum in domo delenda, Scriptura toties repetit neminem esse relinquendum, aut in domo deleta neminem esse relictum vpa pron qui mingat ad parietem, plerique ad canes referunt, qui vix aliter mingunt quam ad parietem crure sublato. Sed viros significari pluribus docemus in capite de canum nomine &c. Laborant interpretes in explicatione vocis pan iezannek, cum de leone dicitur Deut. 33. 22. pan jezannek ex Basan. Syrus lactentem reddidit, id est pio. Et Hieronymus fluet largiter, quomodo etiam Chaldaei, quia Talmudicis par zanak fluere est. Sed Graeci longe melius ἔκπηδησει exiliet, quod sequuntur plerique Hebraeorum. Quia leonum proprium est in praedam insilire: Et ejusdem notionis verba habent Arabes & Aethiopes, Hebraeo non dissimilia. Merito denique a Mose Danitae conferuntur cum leone in praedam eminus insiliente, quia ab uno Judaeae extremo ad alterum tanquam saltu progressi, Laisam oppidum invaserant. Licet qui rudere sit asinorum proprium, tamen Jerem. 51. 38. 1773 rudunt catuli leonum. Sed & Poëta leonum meminit serâ sub nocte rudentum. Sic mugire cum sit boum, tamen Apoc. 10. 3. λίων μυκοῦται leo mugit. Et apud Plutarchum leones catulos suos advocant μόχου μυκήματι τὸ βρύχομα ποιοῦντος ὅμοιον rugitum vituli mugitui similem edentes. Et in Theocriti Bacchis legas μύκημα λεαίνης lana mugitum, ut in Seneca admugit leo, Pro. 28. 15. ppi 217 Chaldaeo, Syro & nonnullis Hebraeorum est Vrsus voce saeviens. Aliis Vrsus discurrens. Sed Hieronymo verissime Ursus esuriens, quam versionem multis asserimus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 17.9-10","label":"17.9 to 17.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/17.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/17.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 18.5-8","label":"18.5 to 18.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}