{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 19","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Ut quod Arabum prisci augures αχλα albain vocabant, id est avem separationis, quia separatus est a Noa qui misit illum ut augures observaret aquas, & abiit, nec reversus est. corvum Pro. 23. 32. ut serpens 70 mordebit, & ut regulus vi punget. Ibi mordere & pungere verba sunt synonyma. Nam solo morsu pungit basiliscus, ut reliqui serpentes, quorum morsus in Nicandro passim νύγμα dicitur, id est punctio, quia dentes habent acutissimos. Et in Varrone admota aspis cum pupugerit. Proinde Arabes tria verba habent, quibus tam serpentis morsum quam scorpionis punctionem significant. Ps. 58. 5. 6. Aspis surda esse dicitur, & aurem obturare, ne mussitantium vocem audiat, quia, ut recte Kimchius, in illam non magis proficit incantatio quam si vel surda esset, vel obturaret aurem. Proinde scribit Aelianus aliorum serpentium venenum incantatione mitigari, sed solius aspidis morsum esse insanabilem, & omni auxilio superiorem. Arabes tamen praeter aspidem, reguium etiam & cerasten, & hydrum seu chersydrum in surdorum genere censent, ut in quos nihil possit incantatio. Es. 14. 29. & 30. 6. novti non est hydra volans. Angues enim alati qui ex Libya & Arabia quotannis in Aegyptum volant, sunt in hydrorum specie. Et quoni dicitur ille serpens ab exurendo, quia vim habet maxime igneam. PIO. 30. 27. Locusta regem non habet V vxin. III tamen exit (ad bellum) unaquaeque sibi dividens, nempe spolia bellica. Quod alioqui ducum & imperatorum est. Hanc esse mentem verborum Solomonis non viderunt interpretes, quia nescierunt quid esset eam. Tamen in verbum simile, quamvis diversi ordinis, de spoliorum divisione usurpatur Num. 31. 27. Et hoc ipsum vtin Talmudici ad arbitrum referunt qui rem litigiosam inter contendentes dividit. Sed & Arabice 50 partiri & dividere est. Cum phi jelek in bruchorum aut locustarum esse genere vix quisquam diffiteatur; novis tamen interpretibus aliud est Jerem. 51. 27. 70D py jelek samar, id est ἐρθόταξ seu horripilans, si verbo datur venia. Neque enim convenire visum est, ut diceretur ὀρθόταιξ locusta quae depilis est. Itaque nonnulli erueam intelligunt, quae hirsuta quidem est, sed non volat, quomodo phi relek Nahum. 3. 16. Alii melelontham, quae sententia Fullero maxime arridet. Tamen illa quoque est glabra. At locustas alias glabro, alias hirsuto capite describunt Talmudici tractatu Cholin. Itaque mysticis loculostis capillos tribuit","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 18.9","label":"IBISIJ UNIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/18.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 19.1-4","label":"19.1 to 19.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}