{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 2.6-9","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 2.6-9","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.6.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Pedum etiam dispar numerus: Aliae enim sunt bipedes, aliae quadrupedes, sepedes, octipedes: Ut de scolopendra taceam, quam a pedum numero vocant Arabes μητέρα τῶν τισαράκοντα τισάρων. Varia quoque arma, quibus a naturâ instructa hominum quoque fortissimos audent aggredi, dentes & cornua feris, rostrum avibus, utrisque ungues, reptilibus venenum, in sectis aculeus. Neque pastus idem est: Aliis enim pro cibo sunt semina, gramen aliis, aliis terrae fructus, aliis vivae carnes aut cadavera. Nec similis est partus, cum alia nonnisi ovum generent, alia perfectum animal. Quorum illa Graece ὐοτίκα, haec ζωδιόκα dicuntur. Genio denique & ingenio multum differunt. Proinde bestiarum aliae dociles sunt, aliae indociles. Aliae cicures, aliae ferae. Aliae gregales, aliae solitariae. Aliae statariae ut ita dicam, neque a natali solo longius secedentes, aliae migratoriae. Aliae tenebras amant, aliae in plena luce versantur. Aliae in diem vivunt, aliae de futuro sunt sollicitae. Aliae inertes & otiosae, aliae sedulae & industriae, ut araneae, formicae, apes, bombyces, & nonnullae avium, quae in fabricandis nidis miram produnt sagacitatem. Sed non est quod a nobis quisquam expectet ut singula haec minutatim explicemus. Quia esset opus immensum, cuique unius hominis vires non sufficerent, neque vita quamlibet longa. Neque vero id necesse est, cum hanc scribendi materiam alii jam occupaverint, atque uberrime tractaverint, quamvis non plene exhauserint. Denique in animalium historia multa sunt quae scrutari penitius nostra nihil attinet. In his igitur accurate persequendis si immorarer, divagari viderer extra oleas, & bonas horas in iis insumere quae professioni nostrae non essent satis congrua. Itaque intra angustiores limites me continere decrevi, & quod Theologum decet, ea solum edisserere quae de animalibus tradunt sacri scriptores. Etsi enim hoc argumentum nonnisi obiter attingant, & tanquam aliud agentes, de eo tamen multa habent eximia, neque dum a quoquam pro rei dignitate enucleata, Hoc autem aggressuro duo explicanda se offerunt, nomina & res. Cum enim qui animalium historiam vel ex αὐτοψία enarrant, vel ex exoticis scriptoribus, nonnisi de rebus agant, aut in vocibus parum haereant, quia animalium Graeca & Romana nomina, barbara etiam doctis nota sunt, aut nullo labore possunt addisci: Si quis hoc idem argumentum ex Scriptura tractandum sibi proponat, duplex ei labor incumbet, unus in vocibus, alter in rebus explanandis.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 2.1-5","label":"2.1 to 2.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 3.1-4","label":"3.1 to 3.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}