{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 20.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 20.1-4","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Sed bidentes intelligo, quae hâc eâdem phrasi Arabia id est pecudes quibus duo dentes eminent, qui status est pleni roboris. Unce dicuntur OQ de est quod olim bidentes ad sacrificia tantopere exquirebantur, tanquam Diis acceptiores. Nec levis eorum est error qui pastorem aut multorum gregum dominum ideo apud noxed vocari asserunt 2 Reg. 3. 4. & Amos. 1. 1. quia pascit oves ripa nekudoth dictas, id est, inquiunt, quae a pastore certis notis signatae & compunctae sunt. Neque enim oves ripa nekudoto seu κατάτικτοι appellantur propter characterem certo loco a pastore impressum, sed propter notas illis ubique a natura sparsas. Cujusmodi oves in magno grege cum sint numero paucissimae, a paucis illis pastorem vocari 7913 noxed non est veneked genus ovium est quae staturâ quidem parvae sunt, & ro consentaneum. Sed Arabice specie deformes, sed lanam habent eximiam. Quarum pastorem vel doala, nokkad vocant. Neque aliud est Hebraeum ipsa noked. minum Arabes Nemo est qui non aliquid audiverit de hirco Azezel, quem summus sacerdos Deo devotum in desertum amandabat, postquam sua & populi peccata confessus erat, manibus in illius caput impositis. Sed nemo est qui sciat cur appelletur hircus Azazel. Hebraei enim quicquid de hac voce scribunt, Nam ex Hebraismo conantur tanquam per fidiculas extorquere ne speciem quidem habet veri. vocem quam esse Arabicam ipsa forma palam docet. Arabicâ saltem linguâ nullibi non occurrunt azala separare & removere sonet, quid Azazel vel Azapluralia hujus formae. Itaque cum apud Arabes verbum QVE aliud intelligamus per plurale nomen Obe zil potius inde deductum, quam χυεισμοὺς & ἀναχωρήσεις separationes & secessus? Ad quos cum hircus ille destinatus fuerit, dicitur sors in illum cecidisse in Azazel, & dimissus fuisse ad Azazel, id est sorte id illi accidisse ut a grege separetur, & ad loca remota dimittatur. Et hircus Azazel nihil quicquam est quam hircus τῶν ἀναχυρήσεων, separationum aut remotionum, id est a reliquo grege separandus & semovendus. Lanae vel pecudum colores in Scriptura septem memorantur. 1. 127 laban albus. 2. inix tsachar candidus juxta Ebraeos, vel iuxta Arabes rubro & albo mixtus, quos forte conciliabis, si colorem intelligas ita candidum ut lucis instar ἐρυθρίζειν & rutilare videatur quodam errore visus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 19.5-6","label":"19.5 to 19.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 20.5-8","label":"20.5 to 20.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}