{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 22.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 22.1-4","ref":"22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/22.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"nas carmil coccum exponunt plerique interpretes, cum inter purpurae species ponatur 2 Par. 2. 7. 14. & 3. 14. Proinde ovo carmel & inaves argaman palam sunt synonyma in his Cant. 7. 5. Caput tuum n 3) sicut carmel, & cincinnus capitis tui inim) sicut argaman. Ut res planior fiat, sciendum est Talmudicos in tractatu de Sabbatho purpurae piscationem extendere a Tyri scalis usque ad Chaipham, quae sita est ad Carmeli montis radices, Et a purpurae piscatione olim Porphyria dicta est, ut Guillielmus Tyrius autor est. Ita ut eadem fuerit quae Phoeniciae urbs Πορρυρίων apud Stephanum ex Polybio. Patet igitur Qno) carmel vocari a Solomone & Esdra eam purpurae speciem cujus magna fuit ubertas prope Chaipham seu Porphyriam ad Carmeli montis radices. Obiter nota Aethiopicum AE: laja pro cocco, decurtatum esse ex Aegyptio κόλλαινα, unde καλλεῖνον χρῶμα pro purpureo. D secheletb onychen reddunt plerique interpretes Exod. 30. 34. id est unguem aromaticum. Et a recentioribus intelligitur Dioscoridis & Plinii onyx, id est conchylii operculum in nardiferis Indiae paludibus reperti, de quo multa etiam Arabes. Id nimirum onyx vocatur, quia ferae aut avis rapacis unguibus non absimile est. Sed Hebraeis aliud est onyx, nempe aliquid in planta aromatifera, quod laevore & splendore suo unguem humanum refert. Bdellium scilicet ut conjectamus, quod est ἔοικος ἔνυχ, ac proinde a Galeno & Damocrate βδέλλα ὄνυξ appellatur. Ab atrore dici suspicor pro. Ut leo niger enim dicitur pro D. Jonathan plane aliter, nempe nos interpretatur, id est nisi fallor κθον ex quo ladanum colladan habent. Cujus Arabicae vocis ola ligitur. Huc facit quod pro non Arabes editi duo mentio est in Herodoto. Succino vernaculus sermo nomen ambari non alia de causa indidit, quam quia putatur a majore ceto ejici. Aethiopice enim anbar vocatur quilibet major cetus. Ut Arabice certa ceti species in cujus ventre fama est succinum reperiri. Nec desunt qui Hebraeo vnum hasmal & Graeco ὀλέκτου electri nomine apud Ezekielem id ipsum intellialcarabe Ezek. 1. 4. id est succile. gant. Itaque interpres Arabs pro electro habet num.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 21.9","label":"21.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/21.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/21.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 22.5-7","label":"22.5 to 22.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/22.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}