{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 230.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 230.1-4","ref":"230.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/230.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/230.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/230.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quin omnia haec disposuit Dei providentiae, & jumenti dominos ad assensum inclinavit illâ vi flexanimâ, & vorticordiâ, quâ Regum etiam corda in manu habet ut rivos aquarum, & quocunque vult inclinat Prov. XXI. 1. Neque Ethnicos id latuisse testantur apud Themistium Orat. 9. Assyriorum picturae, in quibus è νοῦς τοῦ βασιλέως ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ παλάμῃ δορυφορέτταν, Regis animus in manu Dei servatur. Sequitur: Et adduxerunt eum ad Jesum, & palliis suis pullo injectis imposuerunt Jesum. Quae ferè eadem in Marco. Sed in Matthaeo: Adduxerunt asinam & pullum, & posuerunt, ἐπάνω ἀυτῶν super illis pallia sua καὶ ἐπικάθισαν, & cum collocarunt (alia lectio, καὶ ἑκάθισεν & sedit) super illis. In quibus hoc multos torquet, quòd tel discipulos Christum collocâsse legunt, vel Christum insedisse ἐπάνω ἀυτων super illis, quasi in utrumque simul fuerit collocatus, aut in utrumque insederit. Cui incommodo ita occurrit Theophylactus, Eκάθισι δὲ ἐπάνω ἀυτῶν, ἀχὶ τῶν δὸς ὑποζυγίων, ἀν τῶν ἱματίων ἢ πρῶτον μὲν ἐκίθισιν ἐπὶ τῆς ἔνη, εἶτα καὶ ἐπὶ τοῦ πώλον· Sedit autem super illis, non super duobus jumentis, sed super palliis: aut primùm quidem asinae, deinde etiam pullo insedit. Quarum solutionum prior non satis placet quia si discipuli duo qui duo jumenta adduxerant, singulis singula pallia imposuerant, Christus non magis pluribus insedit palliis, quàm pluribus jumentis Itaque objectio nondum soluta est. Sed neque probo posteriorem, quâ Christus fingitur primò asinae, deinde pullo insedisse; quia non videtur dignum Majestate Christi, ut in tam solemni pompa tam breve iter pluribus jumentis confecerit, & ex uno in alterum insiliverit quasi, ut defultorii equites, quos ἀμρίπους Graeci dixêre. Omnino igitur hic agnoscenda est numeri Enallage, quâ pluribus indefinite tribuitur quod illorum uni convenit: ut Gen. viii. 4. Quievit arca super montes Ararat, id est, super unum montium. Gen. XIX. 29. Quam subvertit Dominus urbes in quibus (id est, in quarum una) Lot habitavit.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 229.5-8","label":"229.5 to 229.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/229.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/229.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 230.5-7","label":"230.5 to 230.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/230.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/230.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}