{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 232.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 232.1-4","ref":"232.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/232.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/232.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Et ex cindam currum ex Ephraim, &c. Tamen huic consensui tam universo opponere se ausi sunt Rabbini duo celeberrimi, sed malâ mente, malo animo, neque aliâ de causa, quàm ut Christi manifestationis hoc argumentum nobis eriperent. Hi sunt Rabbi Moses Sacerdos, & Aben Ezra: quorum unus in Nehemia, alter in Juda Macchabaeo impletum esse contendunt Zachariae oraculum de Rege, qui pauper, atque humilis Hierosolymam erat ingressurus. At manifesti utrumque erroris convincere facillimum est. Nam quidquid illi afferant Nehemiam & Judam aut in Judaea regnâsse, aut pauperes fuisse, aut asino insedisse, nunquam probabunt, nec in summa pace vixisse, nec imperasse à mari ad mare, & usque ad extrema terrarum. Quae sunt κριτήεια Regis illius, de quo agitur in Zacharia. Nehemias quidem dicitur Rex in Juda Nehem. vi. 7. Quod arripit R. Moses Sacerdos, ut Regem fuisse probet, sed per summam imperitiam. Neque enim verè Rex dicitur Tantùm scribit Samballatus Gesemum Arabem illum affectati regni accusasse. Fama est, inquit, ut Ge semus ait, te Prophetas constituisse, qui de te praedicent serosolymis Rex est in Juda. Sed hoc crimen Nehemias à se his verbis amolitur. Haud quaquam facta sunt, quae tu dicis: sed illa tu ex animo tuo commini 30 sceris. Nempe Nehemiam non fuisse Judaeae Regem, sed Praesectum sub Artaxerxe, etiam ui sciunt, – qui nondum aere lavantur. Et ipse de se asserit capite quinto versu 14. jussisse Regem Artaxerxem, ut esset er dux eorum in terra Judae. Idem esto judicium de Judae Macchabaeo, & de fratribus, qui suc cesserunt, Jonathane, & Simone, & de Hyrcano Simonis filio, qui, utut Reges appellentur in Chronico Templi secundi, tamen nil quidquam fuêre, quàm Judaeorum Pontifices, & ἴθναρχαι. Proinde sub illis res gerebantur ex communi populi totius consilio. Hinc 1 Macchab. iv. 59. Καὶ ἔστησεν Τίδας, καὶ οἱ ἀδιλφοὶ αὐτοῦ καὶ ποσα ἐκκλησία Ἰσραῆλ. Et constituit Judas, & fratres ejus, & tota Ecclesi a Israëlis. Et cap. xii. versu 6. Τωνάθαν ἀρχερῶς, καὶ ἡ γερουσια τοῦ ἔθνους, καὶ οἱ ἱερεῖς.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 231-3","label":"TO DVNIN ID","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/231-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/231-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 232.5-7","label":"232.5 to 232.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/232.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}