{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 238-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 238-2","ref":"238-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/238-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/238-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/238-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"ʼ κάνθων μυκικὶ, ἵππιον ὕψος ἔχων Cur caput instar equi molitor sustollis, aselle: Propter avos, cum sis improbus ipse, tumes. Cùm igitur asinus per ludibrium, & contemptum, ita vocetur, Apion ἀστείζομινος, id est, facetus videri volens, τοῦ κάνθῶνος κεραλὴν dixit. Et eodem vocabulo Josephus utitur μιμητικῶς. Sed Damocritus, vel Democritus Historicus in libro De Judaeis diserte scripsit ἔνη κεραλὴν Suidas, Δαμόκριτος ἱστορικὸς, &c. περὶ Ἰυδαὶ ὧν (supple βιβλίον ἔγραψε) ἐν ᾧ φυσιν ὅτι χρυστῷ ὅν. κεραλὴν προσεκύνεν. Damocritus Historicus, &c. de Judaeis librum scripsit, in quo dicit, quòd aureum asini caput adorabant. Haec ille in Δαμέκριτος. Et rursus in Τίδας, Δημόκρίτος ὁ ἱστορικὸς πεὶ Ἰυδάίων τάδέ φησι, χρυσὴν ὄνου καραλὴν προστεκόνουν κατὰ τοιότταν ξένον ἀγρεύοντες προστέφορον, καὶ κατὰ λεπτὸν ταὶ σάρκας διέξαινον καὶ οὕτως ἀνῆρυν. Democritus Historicus de Judaeis haec dicit, Aureum asini caput adorabant, & tertio quoque anno capium peregrinum illo offerebant, carnibus minutatim dissectis occidentes. Quae eadem in priore loco, nisi quod pro τριετίαν habet ἐπαιτίαν. Causam tam alieni cultûs Plutarchus his verbis aperit Sympos. lib. 4 Quest. §. Τὸν ὅνον δὲ ἀναφήναντα πηγὴν ἀυτοῖς ὕδατος τιμῶσιν. Asinum, qui olim illis monstraverat aquae fontem, honore prosequuntur. Et Tacitus multò expressius Histor. lib. 5. Nihil aequè (Judaeos in deserto) quàm inopia aquae fatigabat: Jamque haud procul exitio totis campis procubuerant, cùm grex asinorum agrestium è pastu in rupem nemore opacam concessit. Sequutus Moses conjectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. Et paulò post, effigiem animalis, qui monstrante, errorem, sitimque depulerant, penetrali sacravêre. Unde factum, ut Christianis etiam id objiceretur. Tertullianus Apologet cap. 16. Nam & quidam somniastis caput asininum esse Deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem ejusmodi inservit. Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quàm de nomine, & religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert, Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, vastis Arabiae in locis aquarum egentissimos, cùm siti macerarentur, onagris, qui fortè de pastu potum petituri aestimabantur, in dicibus, fontibus usos, ob eam gratiam consimilis superficiem consecrasse. Atque ita indè praesumptum, opinor, nos quoque, ut Judaicae religioni propinquos, eidem simulacro initiari. Et Caecilius Ethnicus in Octavis Minucii, Audio eos (Christianos) turpissimae pecudis caput asini consecratum inepta nescio quâ persuasione venerari. Quin Tertullianus, ubi suprà, picturae meminit à quodam propositae cum ejusmodi inscriptione, Deus Christianorum Ononychites. Qui erat, ut idem asserit, auribus asininis altero pede ungulatus, librum gestans, & togatus. Vossius noster in Melam, magni patris magnus filius, pro Ononychites legendum contendit Onochoerites, quia de Gnosticis scribit Epiphanius, φασὶ δὲ τὸν Σαβαὼθ, οἱ μὲν ἔνου μορρὴν ἔχειν, οἱ δὲ χίρ. Alii Deum Sabat asini, alii porci formam habere De fabula Capitis Asinini in Templo Hierosolymitano collocato. Lib. II. te solâ. Graeci quoque hoc passim docent. Hecataeus habere dicunt.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 238","label":"CAPUT DECIMUM OCTAVUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/238"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 239.1-4","label":"239.1 to 239.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/239.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}