{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 245-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 245-2","ref":"245-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/245-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/245-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/245-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"astar. Refelluntur, qui hanc vocem hodiè γλιωτ aliunde arcessunt, aut aliter expli cant. Asgandae qui, & unde dicti. Ulorum duo sunt genera, foecundum unum MI alterum sterile. Foecundum in Syria fuisse auctor est Aristoteles Hist. lib. 6. cap. 24. Αι δὲ, inquit, ἐν τῇ Συρίᾳ τῇ ὑπερ Φοινίκης ἡμιόνοι καὶ ὁ χεύονται, καὶ τικτουσιν ἄλλʼ ἔστι τὸ γένος ὅμοιον μὲν, ἕτερον δὲ Μulae, quae sunt supra Phoenicem, & ineuntur, & pariunt: sed genus, utat simile, tamen aliud est. Et cap. 36. Κιὰ δὲ ἐν Συρίᾳ οἱ καλούμενοι ἡμίονοι, ἕτεροι γένος τῶν ἐκ συνδυασμοῦ γινομένων ἵππου καὶ ὄνου, ὅμοιοι δὲ τὴν ὄψιν, Sunt in Syria muli dicti, ab iis diversi genere, qui ex asini & equae coitu nascuntur, specie tamen similes. Et paulò post, λυται ἀι ἡμίονοι γιννῶσιν ἐξ ἀλλήλων. σημεῖον δὲ ἥλθον γάρ τινες εἰς Φρυγίαν ἐπὶ φαρνάκου τοῦ φαρναβάζου ποτρὸς, καὶ διαμένουσιν ἔτι εἰσὶ δὲ μὲν τρεῖς. τὸ παλαιὸν δʼ ἐννεα ἥσαν, ὡς φασι. Hae mulae ex suo genere procreant. Argumento est, quòd quaedam in Phrygiam venerunt tempore Pharnacis patris Pharnabari, quae adhuc vivunt. Saltem tres manent, cùm novem olim fuerint, ut asserunt. Sed & in Cappadocia fuit id mulorum genus. Idem in Mirabilibus, Ἐν Κασπαδοκίᾳ φασὶν ἡμιόνους εἶναι γνίμους Aiunt in Cappadocia mulos esse foecundos. Plinius lib. 8. cap. 44. Theophrastus (mulas) vulgò parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. Creduntur etiam fuisse in Africa. Et Varro tradit (lib. 2. cap. 1. Rust.) Magonem, & Dionysium scribere mulam & equum, cùm conceperint, duodecimo mense parere. Quare non, si hic in Italia, cùm peperit, mula sit portentum adsentiri omnes terras. Unde Columella lib. 7. cap. 36. Quidam verò non dissimulandi auctores, ut M. Varro, & ante eum Dionysius, ac Mago prodiderunt, mularum foetus regionibus Africae adeò non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus eorum, ac nobis partus equarum. foecundis mulis steriles opponuntur, qui sunt hybridae, & ambigenae, id est, ex imparibus editi parentibus, & diversae speciei. Hi rursus multorum generum. Alii enim procreantur ex asino & equa, qui praestantissimi sunt, & propriè muli dicuntur. Alii ex equo & asina, hinni nomine. Varro lib. 2. cap. 8. Ex equa & asino fit mulus: centrà, ex equo & asina hinnus Plinius lib. 8. cap. 44. Equo & asinâ genitos mares malim, asinâ genitos matre hinnulos antiqui vocabant; contraque, mulos, quos asini & equae generarent. Columella lib. 7. cap. 36. Qui ex equo & aesina concepti generantur, 233 Cap. XX. De Mulorum speciebus. nerantur, quamvis à patre nomen traxerint, quòd hinni quo Juvenalis Sat. 8. vocantur, matri per omnia magis similes sunt. HinNanum cujusdam Atlanta vocamus. nos vult ab equo dici; quia Graecè ἵννος est equuleus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 245","label":"CAPUT VIGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/245"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 246.1-4","label":"246.1 to 246.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/246.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}