{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 269.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 269.1-4","ref":"269.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/269.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/269.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/269.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Sic enim Gorionides lib. 3. cap. 20. Cùm vidisset Judas unum ex elephantis An QUZ aurea loricâ instructum, qui eminebat supra reliquos, putavit Regem cum equitare, clamavitque dicens, & Quis in vobis est, ô juvenes? Nempe, qui se virum praestet illum elephantem interimendo. Quod in Arabica historia disertius; Vidensque Judas elephantem, cum ornamentis aureis, vocavit viros suos, & ait, Quis vestrum exiturus est, ut hunc elephanAtem interficiat? Sed haec quis intelligat, Καὶ τὴν πρατείοντα τῶν ἐλεράντων σὺ τῷ κατ᾽ δικείαν ὅχλῳ συνέθηκo? Mendosa esse verba nemo non videt, cum sanum sensum nullum admittant. Illa igitur, me auctore, sic lege, Καὶ τὴν πρατέοντα τῶν ἐλεράντων. ὃ τὴν τῇ κατ᾽ ὀικοίαν ὅχλῳ συντεθνηκε, ut sensus sit, indam cum bis mille viris etiam primarium elephantem interfecisse, qui perierit cum iis, quos in turri sui gestabat Primarius elephas, πρατίων τῶν ἐλεράντων, is dicitur qui, aetatis, aut molis, aut virium ratione caeteris praeire solet. Sic enim inter illos vivitur. Plinius lib. 8. cap. 5. Ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. Aelianus, Hist. lib. 6. cap. 61. Τροῆς ἀφἴστανται τοῖς προσβυτέροις οἱ νέοι, καὶ γῆρα παρειμένους θεσαπάνουσιν αὐτῆς. De cibo juniores senioribus cedunt, & si qui sunt prae senio debiles, iis serviunt: quod addit illos facere proprio naturae ductu, sine metu legum Lycurei. Aut primarius elephas is dicitur, quem possessor caeteris praefert. Putà Pori elephas, de quo Curtius, Ipsum vehebat elephantus super caeteras belluas eminens. Et Diodorus, O Πῶρος τεταγμένος ἐπὶ τοῦ κρατιστου τῶν ἐλεφάντων, Porus elephantorum praestantissimo impositus. Ita elephas, de quo hoc loco, in primo Macchabeorum ἂν πράγων πάντα τὰ θηεῖα, supra omnes belluas eminebat. Et in Gorionide, y ) NII σ( Omnium elephantorum erat maximus Jam, si roges, quae sit elephantorum maximis proceritas, primo in genere hoc observandum, elephantos Indicos majores esse Africanis. Hinc Philostratus lib. 2. cap. 6. ὅσον δὲ ἵππου Νισαίου μείζων ὁ Λιβυκὸς ἐλέ φαι, τοσᾶτον τῶν ἐκ Λιεύης οἱ Ἰνδοὶ μείζης. Quantò equo Nisaeo major est Libycus elephas, tanto Libycis elephantis majores sunt Indici. Strabo de iisdem lib. 15.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 268.5-7","label":"268.5 to 268.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 269.5-7","label":"269.5 to 269.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/269.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/269.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}