{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 275","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/275.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Unde in quarta aphrara, de juConjugatione, 378) mento, aut pecore, OQ ceciderunt dentes Χh Lex ejus lactentes (quae vocant) & alii suborti sunt. Haec Giaubari, & Alcamus. Verissimile igitur est vitulum propriè dici I, par, tum cùm emittit dentes primigenios ut illis alii succedant. Porrò (auctore Philosopho Hist. lib. 6. cap. 21.) τοὺς ὅσοντας βάλλει βοὺς διέτης, dentes biennis ejicit. Si Talmudicos sequamur BUR 2 Sam. vi. 19. & 1. Par. xvi. 3. propriè erit juvenci sexta pars: & sic sumendum, quòd David singulis è populo de disse legitur collyridem panis, & WUN, Ita explicat R. Hanan Abae filius Tractatu de Paschate cap. 2. fol 36. b. 72 DVD T WON, portionem unam è sex in juvenco. Mactatum enim animal in tot partes dividebant, & harum sex partium singulae dicebant BON, voce compositâ ex tribus nempe Te unum DG, sex, & juvencus. Quod Hieronymus ex parte sequutus BON reddidit assaturam bubulae carnis, aut partem assae carnis bubula ubi perperàm bubalae legunt. At Hebraeorum aliis a Verbo BD, quod decorum esse significat, ON est carnis cujuscunque honesta, & decens portio Cui sententiae accedo potiùs, cùm quia vocis compositio, quam Talmudici sibi fingunt, planè est insolens; tum quia vix crediderim, unumquemque è populo, viros inquam, & mulieres omnes omnino ut habetur in Sacro Textu, viritim auferre potuisse sextam bovis, aut juvenci partem, praeter panem, & laganum. Utut sit, etiam apud Arabe. pro pane, & portione occurrit, non tamen carnis, sed agri, terrae, aut arenae. Ab Hebraeo? V, para, juvenca πέρις Gracè dicitur. Homerus, Odyss. x. Ως δ ὅταν ἄγραυλοι πόριες περὶ σὲς. ἀγιλαία. Vt cùm agrestes juvencae circa vaccas armentarias, &c. Aratus versu 120. Σκυθραὶ λειμωνος πόριες, καὶ βεβοδοιο Tristes prati iuvencae, & bubilis pascui. Sunt, qui juvencos, aut vitulos exponant. Suidas, Πlόριες, νέοι βδες, μέχοι. Sed & in Homero legitur πόρτις, & πόσταξ, tanquam ex Phaenicio NB, partha. Et in Hesychio Ποράκιον est μεχίον & Πορτάζει, διμαλίζεται, quasi vitulari dixeris Non possum non addere in Graeca versione Jud. vi. 25. pro juvenco, aut tauro septenni legi μόγον ἐπτο ssum, quod sequutus vetus Interpres hic habuit vi tulum annorum septem. Unde Augustinus, Locut. lb. 7. Hic manifestum est, quomodo vitulos appellei Scriptura. Bos enim annorum septem, secundùm consuetudinem locutionis nostrae, non est utique vitilus. Et in Judices cap. XXV. An Graecae locutionis consuetudo est etiam vitulos eos appellare, qui grandes sunt? Nam ita loqui vulgò in Aegypto perhibentur. Sic apud nos pulli (Gallicè poules) gallinae ap pellantur cujuslibet aetatis. III. Tertiò, quia terram concutit.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 274-2","label":"CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/274-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/274-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 276.1-4","label":"276.1 to 276.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/276.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/276.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}