{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 3.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 3.1-4","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quippe licet in iis quae ad fidem & bonos mores pertinent Hebraea lingua utatur verbis obviis, quaeque nemo non intelligit, aliter res se habet, cum ad animalium, plantarum aut gemmarum species deventum est, in quibus minutiis multa occurrunt quae lectores etiam peritissimos remorantur. Neque vero id mirum est, cum a Babylonica captivitate Hebraea lingua desierit esse vulgaris, nec post Prophetas ea linguâ quisquam scripserit, nisi post longum temporum intervallum. Aut si quid jam olim scriptum est, id pridem consumpserit aetas. Itaque in Hebraeis animalium nomenclaturis solum eae certo notae sunt vulgo doctorum quae vel in Prophetis saepius occurrunt, vel ex affinibus Hebraeae linguis explicantur. Puta in domesticis quadrupedibus eni gamal camelus, pio sus equus, vori chamor asinus, a bakar & no sor & Q alluph bos, ut ajil aries, jux tson & in seb ovis, vvo sair & o thajis hircus, in ex capra, vim chazir porcus, abs ebeleb canis. In feris vnit ari leo, ni namer pardus, aut dob ursus, ani zeeb lupus, um sual vulpes, et ajal cervus, ax tsebi caprea, u opher hinnulus, nam arod & N pere onager, rerus arnebeth lepus, 2y achbarmus. In avibus qui neser aquila, any oreb corvus, Ujona columba, in thor turtur, vt selas coturnix, vax tsippor passer. In serpentibus wan ephe vipera, una pethen & nivoy achsub aspis, pari thannin draco. In insectis aut arbe locusta, ai zebub musca, vt debora apis, vix tsira vespa, quae paros pulex, in nemala formica, ovas & no sas tinea, vim thola & rena rimma vermis, avpp akrab scorpio, vas tsephardeo rana &c. Hae & paucae aliae animalium nomenclaturae hodieque notissimae sunt. Sed Prophetae longe plura habent vulgo vel ignota prorsus, vel saltem valde dubia, de quibus Lexicographos aut Scripturae interpretes frustra consulas, cum nusquam magis caecutiant. Unde est quod in Lexicis vocis unius alicubi reperias decem interpretamenta. Et versiones si conferas, videbis inter illas miram esse discordiam, & quot capita fere tot sensus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 2.6-9","label":"2.6 to 2.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.6"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 3.5-8","label":"3.5 to 3.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}