{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 306.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 306.1-4","ref":"306.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/306.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/306.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/306.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"quintum locum obtinebat; quia, confecto bello, inter quos pax fieret, caesa porcâ, foedus firmari solebat taque Servio non assentior, qui vult Poëtam, cùm caesa porcâ dixit, usurpâsse genus pro genere: nec Quintiliano, qui ad sermonis elegantiam id pertinere contendit, quòd scripsit caesâ porcâ potiùs, quàm caeso porco. Verba sunt lib. 8. cap. 3. Quadam non tam ratione, quàm sensu judicantur, ut illud caesa jurgebant foedera porcâ fecit elegans fictio nominis, quòd si fuisset porco, vile erat. Utut sit, porcum in duas partes fuisse dissectum & illos, qui foedus sanciebant, inter illas partes transiisse apud probatos Scriptores nusquam legitur. Tantùm porcus occidebatur, aut lapide feriebatur. Sic libro primo Livii, cùm Romanus fecialis leges pacis Albano populo recitâsset, Illis, inquit, legibus populus Roma. nus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodiè feriam, tantoque ma cis ferito, quantò magis potes, pollesque. Id ubi dixit. porcum saxo silice percussit. Itaque Servius foedus dici vult à porco (itâ legendum) foedè, & crudeliter ecciso, cujus mors optabatur ei, qui à pace resiliisset. Ita etiam Isidorus lib. 18. Et foedus icere, ferire, percutere manifestâ dicimus ad hunc ritum allusione. Quomodo Hebraei dicebant PVND & Chaldaei I C, ad verbum scidit pactum; quia qui foedus feriebant, victimam, quo ritu diximus, mediam dissecabant Erasmus in Adagiis aliquid simile tribuit Homolottis populis, tanquam ex Zenodoto, quem prodidisse ait Homolottos populos, dissecto in minimas partes bove, foedus ungere. Sed uterque fallitur, cum Homolotti populi nullibi sint terrarum. Error ex eo natus est, quod Adagium Βοῦς ὁ Μολοττῶν, id est, Bos Molossorum, pravè legitur Βῦς Ομολοττῶν, quasi sit Bos Homolottorum Sed legendum esse ὁ Μολοττῶν ex Suida planum est, qui, postquàm hoc Adagium dici asseruit ἐπὶ τῶν εἰς πολλὰ διαιρουμένων, καὶ κατακοπτομένων πράγματα, de iis, qui in multa negotia distrahuntur, & quasi dissecantur addit continuò pòst, Οἱ γὰρ Μολοττοὶ ἐν τοῖς ὀρκωμοσίοις κατακόπτοντες εἰς μικρὰ τὰς βοῦς τὰς συνθῆκας ἐποιοῦττο Molossi enim inter jurandum bovem in frustula discindentes foedus feriebant.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 305.5-7","label":"305.5 to 305.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/305.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/305.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 306.5-7","label":"306.5 to 306.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/306.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/306.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}