{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 32.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 32.1-4","ref":"32.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Sed illustrius miraculum nullum est quam quod Israelitarum primogeniti, per agni sanguinem aedium postibus aut superliminari affusum ab Aegyptiorum clade exempti sunt. Illud enim ad singulos, ut priora, non pertinuit, sed ad universam gentem. Neque unicum fuit, sed multiplex. Tot enim fuere miracula quot agnorum millia caesa. Denique nullibi habetur Christi typus tam expressus quam in agno Paschali. Unde est quod a Joanne Christus toties vocatur agnus, & a Paulo Pascha nostrum. Et ad eum refertur quod de agno lex edixerat, non confringetur ullum os ipsius. Proinde visum est de Judaico Paschate tractare accuratius: Et ejus nomen, tempus, locum, ministros, convivas, ritus & mysterium edisserere. In capris, post aliquot vocabula explicata quae lectores suspensos tenent, de lana caprina disputatur, & de caprino lacte. Neque de lana caprina tam futilis est concertatio quam poeta credidit. Capris enim lanam tribuit totus Oriens, quae Syriace ob , amar izze, id est lana caprarum dicitur. Unde Arabice Seya marizza, vel merhaxi, ut vulgo scribunt. Ita scilicet vocatur caprae lanugo tenuissima sub crassioribus pilis latens, ex qua texuntur panni subtilissimi. Cum hujusmodi pilis conferuntur sponsae capilli Cant. 4. 1. & 6. 4. Et Michal iisdem flavam Davidis caesariem imitata est 1 Sam. 19. 13. Ut in Apuleio Photis dominae suae, pro flavis juvenis quem deperibat capillis, flavos caprarum pilos attulit. Ibidem occasione sumpta ex capris montis Galaad, de quibus in Cantico Solomon, docetur in eo monte provenisse arbores resiniferas, quarum frondibus pasci capras habetur in Dioscoride. Ac proinde a Mose & Jeremia celebrari vix eseri seu resinam ex terra Galaad. Quam novi interpretes in balsamum mutarunt contra historiae fidem. Cum balsamum non provenerit trans Jordanem in terra Galaad, sed cis lordanem in valle Hierichuntina, ut scribunt Trogus, Strabo, Diodorus, Josephus, Hegesippus, Gorjonides, Levi, Kimchius, alii. Et quia lac caprarum maxime commendat Solomon Pro. 27. 27. Agitur de caprini lactis usu & praestantia, quem aliis longe praeferunt medicorum filii. Proinde apud Poetas Jovem aluit capra, quam Amaltheam, id est nutricem ex argumento vocant, deflexâ voce ex Phoeniciâ Num amantha. Subjungitur caput de hoedo qui Hebr. na guedi, unde nomen vico Enguedi, & vineis Enguedi Cant.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 31.9","label":"31.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/31.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/31.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 32.5-8","label":"32.5 to 32.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}