{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 32.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 32.5-8","ref":"32.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"1. 14. quibus vicina balsameta significari statuunt multi veterum, quia vinearum speciem habuerunt. Ibidem hoedina caro docetur fuisse olim in deliciis, & ab Isaaco pro ferina potuisse haberi, quia capreoli carnem sapore refert. Et accurate exponitur lex quae hoedum vetat coquere in lacte matris Exod. 23. 19. Et quatuor illius interpretationibus rejectis, quinta asseritur & confirmatur. Ad locum Levit. 17. 7. docetur hircos in Aegypto fuisse impense cultos, iisque mulieres foede se submisisse, tanquam religione addictas. Panemque & Satyros pingi τραγνωροσούποι, atque inde traxisse nomen. Et in eadem specie daemones sibi placere. Nec frustra Atydi hirquinum nomen ab Arnobio tribui. Item quod iuxta Varronem hircus unus denis capris sufficit Mosem subindicare Gen. 32. 14. Denique magnificum hirci incessum, cum barbae & sexus fiduciâ gregem praeit, tam ab Aeliano describi quam a Solomone Pro. 30. 31. De Janne & Jambre quaedam obiter inseruntur, & de magia Aegyptiorum. In capite de Azazele rejiciuntur qui Azazelem putant esse montis nomen, aut sic appellari hircum in desertum abiturum, aut averruncum daemonem, cui hircus ille sit oblatus. Cum Azazel fit plurale Arabicum quo significantur remota loca ad quae deductus hircus a grege seponebatur. Ritus quo id fiebat plenius edisseritur, & mysterium explicatur. Notandum imprimis quod Hebraei referunt, frustum panni coccineum hirci capiti imponi solitum plerumque exalbuisse in signum propitiationis. Sed annis quadraginta ante excidium Templi Hierosolymitani desiisse hoc miraculum. Quia scilicet tum Christi morte legalibus sacrificiis omnis virtus adempta est. Neque ulla propitiatio facta, post Christum ab illis rejectum, & ignominiosae morti traditum. Quod recutitos doctores non lateret, nisi velum haberent non corporis sed animi oculis oppansum, ut notat Paulus 2 Cor. Cum canis Hebraeo nomine aba keleb, conferuntur kileab, nomen unius e Davidis filiis. Et quod Nabal Kalebi dicitur, id est Κακκὸς si Graecos sequimur. Et Ασκλήπιο vel Aesculapius, quo nomine Phoenices Deum vocarunt canis lacte nutritum. Canem latrare legitur Es. 56. 10. fremere aut tumultuari Ps. 59. 7. hirrire Exod. 11. 7. Canum cibus sunt micae seu frustula quae ex mensa cadunt Matth. 15 27. Caro Exod. 22. 30. Cadavera I Reg. 4. 11. Σκύσαλα Phil. 3. 8. Proprius vomitus Pro. 26. 11. Lingit idem tam aliena vulnera quam propria Luc. 16. 21. Potus est aqua, quam lambendo bibit Jud. 7. 5. Obiter cur exclusi fuerint Gedeonis milites, qui aquam non lambebant more canum.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 32.1-4","label":"32.1 to 32.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 32.9","label":"32.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/32.9"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}