{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 320.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 320.1-4","ref":"320.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"populi, qui dixit, Hi sunt Dii tui, O Israël, qui ex Aegypto te eduxerunt: secundò Aaronis, qui vidit, & altare extruxit coram eo, proclamavitque dicendo Cras erit festum Domini. Et in populi verbis videbitur esse ἀσύστατον, quòd de uno vitulo dicunt, Hi sunt Dii tui, O Israël, quasi in uno vitulo plures Deos concipe rent. Sed fatendum ibi Plurale pro Singulari usurpari quod saepe fit, cùm de Deo res est. Sic Abraham, qui non nisi unum Deum agnoscebat, dixit tamen GenXX. 13. Θτετι * 11 Errare me fecerunt Dii e domo patris mei. Et Gen. XXXV. 7. Jacob vocavit locum Bechel, quia ibi Sie V revelati fuerant illi Dii. Et David PI. calix. 2. Laetetur Israël VDWa in factoribus suis. Et Solomon Eccles. xii. 1. Memento PRNA Det creatorum tuorum. Philistaei quoque, quamvis scirent unum Deum in Israële coli, ejus tamen metu perculsi, Quis noliberabit inquiunt, è manu Deorum illustrium istorum, Hi sunt Dii, qui percusserunt Aegyptios. Proinde haec accepit Jonathan tanquam Singulari numero dicta de uno Deo. Ita etiam Theodoretus in lib. I. Regum Quaest. 10. Neque dubium, quin Israelitae idem his verbis voluerint, Hi sunt Dii tui, O Israël. Quod palàm docent sequentia, qui è terra Aegypti te eduxerunt. Quibus non significabant, se ab hoc idolo fuisse erutos quod inanimatum esse sciebant, & nuper fusum: sed nè viderentur idololatrae, credi voluerunt verum Deum à se in hoc idolo coli. Quod ipsum Aaron respiciens festum Jehovae vocat versu sequente festum illi vitulo sacrum, quasi vituli illius cultus ad Deum pertineret. Micham etiam, qui Theraphim, & Feroboa mum, qui vitulos suderunt, idem praetexuisse patet ex Judicum xvii. 3, 13. & 1 Reg. xii. 28. Quod tamen fuit inane subterfugium, nec eos ab idololatriae crimine coram Deo liberavit. Hanc Israëlitis fuisse mentem, & verbis. Hi sunt Dii tui, idem significari quàm si dixissent, Hic est Deus tuus, probatur ex his Nehem. IX. 18. Fecerunt sibi vitulum fusilem, & dixerunt ExDD TV JUN TN III.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 320","label":"UTIO NMD INDD PVTTID NIN TVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 320.5-7","label":"320.5 to 320.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/320.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}