{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 34.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 34.5-8","ref":"34.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Proinde fidissimus Christi servus Ignatius propter Christi nomen a leonibus sub Trajano discerptus est. Neque dubium est quin piorum multi alii eodem lethi genere occubuerint. Populi enim ab Ethnicis sacerdotibus proritati summa votorum haec fuit tum temporis, ut in amphitheatris Christiani leonibus objicerentur. Itaque quamprimum Polycarpus Smyrnae Episcopus apud Proconsulem professus est se Christianum esse, & per praeconem res innotuit, populus magna voce rogavit Asiae praefectum Philippum, ἶνα ἐπάρῃ τῷ Πολυκάρπῳ λειόντα, ut in Polycarpum leonem immitteret. Et haec Tertulliani nota sunt Apologet. cap. 40. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si coelum stetit, si terra movit, si fames, silues, statim Christianas ad leonem. Leones vel aperta vi, vel venatorum technis & dolis subjici etiam ex Scriptura patet. Prioris exemplum esto quod Samson prope Timnatham leunculum cum rugitu in se irruentem, laceravit ut hoedum, cum nihil haberet in manu Jud. 14. 5. Et cum patris sui pecora pascebat David, sive ursus, sive leo oveme grege auferebat, is pecudem ex ore ejus eruebat, & in se insurgentem barbâ vel mento arreptum percutiebat & necabat I Sam. 17. 34. Ita enim accipienda esse Davidis verba non dubitabit quisquis rationes nostras perpendet. Rursus idem ille Banaja quem praetoriauis militibus praefecit David, leonem die nivoso in media fossa percussisse legitur 2 Sam. 23. 20. In venatorum artibus sunt foveae in quas leones spe praedae illecti incidunt imprudentes. Item retia in quae clypeorum collisione & facium multo lumine territi se conjiciunt. Unci denique ferrei quibus trahuntur in caveas ad id paratas. Quae omnia tangit Ezekiel cap. 19, vers. 4. 8. 9. Neque audiendus Julius Pollux qui leonem negat retibus posse capi. Oppianus enim multis describit quibus artibus in illa impellatur, idque circa Euphratem, ubi scripsit Ezekiel, quod maxime notandum est. Cum leone in laudem Scriptura confert 1. Deum, sive suos castiget, aut in impios animadvertat. 2. Christum, qui piis agnus, impiis est leo de tribu Judae. 3. Angelos in Ezekiele & Joanne. 4. Justos qui instar leonum confidunt, conscientiae suae theatro tuti. 5. Viros fortes, quibus tribuitur cor, facies & fortitudo leonis. 6. Reges qui hominibus imperant, ut leones feris. 7.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 34.1-4","label":"34.1 to 34.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 34.9","label":"34.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/34.9"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}