{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 342","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/342.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Quae sumpta sunt ex De Bubulcis Et quia Sela sunt folia sicûs, θριάζειν est ουλλολογεῖν τὴν συκὴν, ficuum folia decerpere collucandi gratiâ. In Polluce (lib. 7. cap. 32.) perperam scribitur κυθριά ζεν. Unde compositum ἀποθριάζειν. Vide Hesychium in ἀποτεθρίακεν. Ex exemplis allatis apparet, iis verbis, quae ficta sunt ex variis ficuum nominibus, significari quidquid ad eorum curam pertinet. Quidni pari ratione, cùm 97z sicum, & sycaminum sonet. O3 is rectè dicatur, qui sicus colit, & sycaminos, quasi ὁ συκάζων, ὁ ἐρινάζων, ὁ ἐλυνθιάζων, ὁ ἐπικνίζων, ὁ θριάζων, & si quid aliud in ficûs cultura requiritur. Quod nè quis putet alienum ab Hebraeae linguae genio etiam à DB, vinea, ut in Scriptura passim dicitur is, qui colit vineas. Porrò sycomori fructus in Dioscoride est ἄτροφος, & κακοστόμαχος. In Aetio facilè corrumpitur. Athenaei libro tertio scribit Andreas Medicus ἄρτους τινὰς ἐν Συρίᾳ γίνεσθαι ἐκ συκαμένων, ὧν τοὺς ραγόντας τειχοῤῥύειν, in Syria ex sycomoris panem confici, cujus esu capilli defluant. Itaque non videtur hic fructus esse magnae rei. Et cùm agnoscit Amos se neque Prophetam fuisse, neque Prophetae filium, sed bubulcum, sycomoros vellicantem, idem est, ac si dicat, se infimae sortis homuncionem, & in re tenui natum, ita ut miseram vitam parco & frugali victu aegrè sustinuerit, nè cogitâsse quidem de Prophetico munere inter Israëlitas obeundo, donec ad id suscipiendum vis major illum impulerit, hoc est, divina inspiratio Hìc obiter de boum stimulo, qui Hebraice vocatur A0, malmad, à Verbo 707, lamad. , discere, quasi διδακτικὸν dixeris, quòd eo bos edoceatur, & erudiatur quasi. Unde Thargum Eccles. xii. 11. D NDT ut qui bovem edocet. Et bovem hinc ea quasi edoctum dici suo loco (*) obEt ? vitulam edoctam, servavimus. Os. X. 11. cui opponitur τιον κ γγν, vitalus nondum edoctus, Jer. XXXI. 18. Itaque etiam Talmu dicâ linguâ stimulum bovis ideò V marda, dici volunt, quòd sit juveneo scientiam edocens. Ita habetur in Vajekra Rabba, sect. 29. Quod tamen haudquaquam probo, quia hujusmodi compositiones apud Hebraeos parùm usitatae sunt. Sed ab Aquod pungere, & fodicare est, primò rabico eos factum est VD pro stimulo, deinde 177 inserto Res ut in vocibus, Θγον, & po & γιτυ α τούτο ἀ ὑπου ρυD7, & similibus. Jud. iii. 31. Samgar stimulo boum sexcentos Philistaeos percussisse legitur. Quod an solus fecerit, aut tumultuariâ rusticorum turmâ comite, cujus ducem se praestiterit, Scriptura non definit. Utunt sit, hoc notabile, quòd, non alio telo, quàm boum stimulo instructus, viros egregiè armatos non solum aggressus sit, sed & fregerit. Quale est, quòd Iliad. ζ. Lycurgus, eodem telo armatus, circa Nysam fugat Bacchi copias, & ejus nutrices Θύσλα χαμαὶ κατεχευεν, ἐπ ἀνδροφόνοιο Λυκούργυ Θεινόμεναι βαπλῆγι. Διώνυστος δὲ φοβηθεὶς Δύσεθʼ ἀλὸς κατὰ κῦμα Thyrsos in terram projecerunt, ab homicida Lycurgo","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 341-4","label":"CAPUT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/341-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/341-4"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 342-2","label":"CAPUT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/342-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/342-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}