{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 36.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 36.1-4","ref":"36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Sed in majoribus feris τὸν πάνθηρα & τὴν τάρδολιν non puto aliter distingui quam solo sexu, ut Latine pantheram & pardum. Leopardi vocabulum Romanorum nullus usurpat ante Constantini tempora. Itaque Ignatii ad Romanos epistola, quae meminit leopardorum, hoc ipso nomine mihi suspecta est. Et locum in Berescith Rabba de leone ταρδαλώτῳ corruptum esse docemus, atque aliter legendum. Cum autem leopardi nomine proprie significetur animal ex pardo & leaena natum, leoni simile, nisi quod maculosum est & jubâ caret; Tamen pro simplici pardo palam usurpant Lampridius, Vopiscus, Julius Capitolinus, Symmachus, Hieronymus, atque alii recentiores. Hebraeo ursi nomini am dob ab hirsutie facto alludunt Aethiopicum As: dabub pro Arctica plaga. Et in Hesychio Chaldaeum Δαβυλὴ aut y a7 dob ilaa potius pro ursa coelesti. 1 Sam. 17. 34. notatur ursos ovibus esse maxime infestos: Et in Davidem insurrexisse, ut eum amplexu necarent: Et quanto is periculo Fumantem nasum vivi tentaverit ursi. Et ibidem urso manus vere & proprie tribui. Et quam tetrica sit urso facies in Sirach. 25. 24. De voce agitur in Es. 59. 11. Saeviemus aut gememus ut ursi nos omnes. Item de Romano & Graeco nomine, & ejus pigritiâ & ρωλεία hybernis mensibus. Ad proverbium Amos. 5. 19. leonem fugienti occurrit ursus proferuntur Arabum historiae aut fabulae Patrumque ac Hebraeorum variae conjecturae. Ad Thren. 3. 10. Ursus insidians est mihi, docetur insidiosum esse animal, neque unquam illi esse fidendum. Et ad tria Scripturae loca ursâ orbatâ nihil esse ferocius; Nec urso esuriente ad Prov. 28. 15. Ex Aristotele, Plinio, Solino & Aeliano cruenta describuntur ursorum cum tauris praelia, qui tamen pascuntur simul Es. 11. 7. Cur Persarum monarchia cum urso conferatur Dan. 7. 5. Talmudici quatuor causas afferunt, alii scriptores quinque insuper. Quartae bestiae, quae Romani imperii typus fuit, ursini pedes firmiorem significant sed & tardiorem progressum Apoc. 13. 2. Quia Bethele vitulum erexerat Jeroboam, & in idololatras Elisaeus acrius invehebatur, Bethelenses, ut videtur, pueros suos in eum provocarunt. In quos duae ursae ex proxima sylva a Propheta immissae magnam illorum stragem ediderunt 2 Reg. 2. 23.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 35.8","label":"35.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/35.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/35.8"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 36.5-8","label":"36.5 to 36.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}