{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 360.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 360.1-4","ref":"360.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/360.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/360.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/360.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Interim haec ipsa forma fuisset ipsi exitiosa, nisi providisset Deus, cùm egregius ille juvencus ab hera sua, tanquam lasciviente vaccâ, ad stuprum appetitus est. Addunt, Josephum conferri cum bove non immerito, quia in agricultura bos homini cooperatur: osephus autem, ut bonus agricola, prospexerat, ne panis Aegyptiis famis tempore deesset: atque inde esse, quòd bovis simulachrum ejus sepulchro imposuerunt, adeoque ipsum in Apide, bove coluerunt Sed suprà (*) probavimus haec falsa esse, vel incerta Et verò Prophetae verba non tam ad Josephum pertinent, quàm ad tribus ex illo ortas. Quod sequentia palàm docent, ubi haec verba referuntur ad myriades Ephraim, & chiliades Manasse. His igitur tribuit Moses primogeniti bovis, id est, tauri decorem, seu gloriam. Nam a non solùm decorem sed & gloriam sonat. Tauri autem gloria praecipua est ex robore, quod in his tribubus tantum fuit, ut semper firmissimum fuerint regni Israëlitici columen Ex tribu Ephraim ortus est Josue primus Judicum & feroboam primus Regum post divortium decem tribuum. Indidem Nadab, Sallum, Pekach, Menahem, Pekachia, Hoseas, totidem Reges. Sed & in tribu Manasse, Jair, Jephthe, & Gedeon inter populi Judices magnum nomen consequuti sunt. Si roges, cur Josephus non solùm cum tauro conferatur, sed & cum bovis primogenito, responsio est in promptu. Primogeniturae jus, quo propter incestum excidit Ruben, in Josephum ex parte translatum est 1 Paral. v. 1. 2. ac proinde in terra Chanaan obtigit illi duplex portio. Jud. xiv. 18. Philistaeis dicit Samson, qui aenigma ejus aperuerant, Nisi arassetis vitulâ meâ, aenigma meum non invenissetis. Vitulâ, id est, uxore quae viro id est, quod tauro vitula, aut iuvenca. Itaque δάμαρ υκον, & δάμαλις juvenca Pin- voces ejusdem originis. Utraque enim est à υμάν. Atque hoc quidem satis planum est. Sed quorsum Philistaeos quâ vitulâ Samson arâsse dixerit, non est ita obvium. R. Levi, arandi verbo sensum obscoenum tribuens Samson, inquit, hoc dixit, ut doceret se suspicari E MONO uxorem suam scortatam esse cum uno ex illis, cui ideò aenigmatis expositionem indicasset, illum autem aliis urbis incolis significâsse. Neque infrequens est haec Metaphora.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 359","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/359"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 360.5-7","label":"360.5 to 360.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/360.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/360.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}