{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 386.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 386.1-4","ref":"386.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/386.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/386.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/386.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Perrexit ire, sicut leo in montibus nutritus, qui indigens dudum sit carnium. Impellit autem ipsum animus su perbus, oves tentaturum, etiam in densam caulam ire Et si enim apud eas invenerit viros pastores, cum cani bus, & hastis custodias agentes circa oves; tamen non nisi facto vericulo à stabulo pelli sustinet. Aliud boni pastoris specimen in Jacobo habemus qui cùm Labanis greges sibi commissos per vigint pavisset annos summâ fide, & sedulitate, tamen avunculi calumniis penè oppressus, innocentiam ita tu etur. Gen. XXII. 38. Dum sui tecum his viginti annis oves, & caprae tuae non abortierunt; & arietes gregi tui non comedi. 39. Discerptam pecudem ad te non retuli, quin ego illud luebam. De manu mea id reposce bas, sive interdiu, sive noctu esset furto sublatum 40. Aestus die me absumebat, & gelu noctu: & ab oculis meis somnus fugiebat. Atque id quidem, quòd Labanis pecudes abortisse negat, non tam ex ipso pendebat, quàm ex Deo benedicente. Proinde gre gum foecunditatem à Deo petit Psaltes Ps. exliv. 13 Sed propter Jacobum Labanis gregibus benedixerat Deus, ut agnoscit ipse Laban, Gen. XXX. 27. Itaque hanc in greges suos Dei benedictionem Jacobo debui Laban. Praetereà pastor est aliquo modo Deo συνεργὸς cùm admissuram non negligit, quâ commodè adhibitam, pecudes ut plurimùm sobolescunt. Addit se gregis arietes non comedisse, quomodo pastores illi, de quibus nuper Ezechiel, qui pingues oves mactabant, nequ pascebant gregem. Quin maluit lenticulis, & tenu victu contentus esse nè quid domini commodis dece deret. Nihil necesse est monere, arietum nomine etiam agnos contineri, quos si comedisset Jacob, non magna fuisset frugalitas, quòd ab arietum esu abstinuit Quod subjungit Jacobus se discerptas pecudes, aut e tiam furto ablatas Labani restituisse, qui de manu sueas reposcebat: magnas in Labane sordes, & summan avaritiam prodit, &, quod pejus est, animum erga piissimum nepotem iniquissimum?","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 385-2","label":"385","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/385-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/385-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 386.5-7","label":"386.5 to 386.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/386.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/386.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}