{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 4.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 4.1-4","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/4.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Sed vetus nomen in Graecia usitatum frustra quaeratur, cum apud Graecos veteres hujus nulla sit mentio. Ibidem Hebraeum vni zemer Hieronymus post Graecos Camelopardalin exponit, quod sequi mirum est recentiores fere quotquot sunt, cum eo versu agatur de animalibus cervini & caprini generis Judaeis in esum concessis, cum quibus quid commune habeat camelopardalis, jumenti genus in intima Aethiopia latens, Asiaticis omnibus atque Europaeis ignotum usque ad Ptolomaeorum aevum, & à cujus esu abhorrent ipsi Aethiopes. At uni gener Arabicum esse animal didicimus ex Porta coeli, ubi vocatur aqv vni zemer Arabiae. Et a saltu nozamara saltare est in capreae aut rupicaprae momen habere nos docent ipsi Arabes quibus & dum. Et in iis censet Moses quorum esus Judaeis est concessus Deut. 14. 5. Omnino igitur uni zemer est rupicapra, animal ἀληκώτατον, quodque ob id ipsum Chaldaice nego dusa dici putatur, quomodo illud reddunt Jonathan & Onkelos, quia pri duts est exilire. Addo licet magno consensu, magno tamen errore tra rem vel ex reem reddi monocerotem, quod fabulosum est animal, neque terrarum extat uspiam, quale a veteribus describitur. Itaque apud Hebraeos veteres monoceros non dicitur ea reem, sed ne eras, nomine ex Graeco contracto. At illis & reem plane aliud est, nempe caprea bicornis, quae utroque cornu ferit obvios. Ita etiam describit ipse Moses Deut. 33. 17. ubi cornua E reem, quae Josepho tribuuntur, referuntur ad duas tribus ex illo ortas, nempe Ephraim & Manasse. Concinunt Chaldaei & Arabes. Hi maxime, qui caprearum tres recensent rim nomine, inter Arabiae arenas degentem, proceram, summi candospecies, & unam ex iis ris, capite & auribus plerumque sursum erectis, tam multâ saginâ deffertam ut caprearum ovis inde dicatur. Itaque ut in Graecia quidam caede luporum celebris inde λυκοῤῥαίτης est appellatus. Sic in Arabia Zachaeus Camili Catiensis filius, qui ante quingentos annos aco obiit, ab horum animaKatilorrimi cognominatur, quasi rimicidam dixeris. lium frequenti caede IBD saphan hodie cuniculum exponunt omnes Scripturae interpretes, posteriores Hebraeos hac in parte sequuti. Est tamen cur huic versioni meum calculum non addam. In Mose IBE saphan ruminat, cuniculus non ruminat. Juxta Davidem (a) & Solomonem (b) IBD saphan in petris habitat, cuniculus in terreno solo.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 3.9-11","label":"3.9 to 3.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 4.5-8","label":"4.5 to 4.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/4.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}