{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 40.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 40.5-8","ref":"40.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Feris enim bobus quos in India & Arachotis aut in Troglodytis describunt cum uris nihil commune est. Nec si veri uri fuissent, sequeretur eos Jobi, Mosis & Davidis aevo Judaeis fuisse notos, quod erat illi probandum. Sed quod rei caput est, Reem in caprearum esse censu communi Arabum, Chaldaeorum & Hebraeorum suffragio probamus. Numerant enim Arabes tres caprearum species, quarum una Rim nomine ab illis describitur sincerae albedinis, in Arabiae arenis degens, adipe distenta & differta, caput & aures sursum erigens, unde Rim vel Reem dicta est. Itaque Hebraeum per dison, inter caprearum genera, Rem vel Rim reddunt Chaldaei, Syri & Arabes paraphrastae. Et his additur Talmudicorum & Aben-Ezrae suffragium, qui in eadem sententia sunt. His si quis objiciat caprearum parvitatem, debilitatem & imbelliam; Respondebo damas in hoc genere cervis proceritate pares aut suppares Romae quandoque esse visas, quae fortia attentaverint praelia. Arabicam gazellam longa & acuta habere cornua, quibus impetit adversas sibi bestias. In Segestana & Bulgaria rupicapras unicornes reperiri pugnacissimas. Alicubi etiam capras & oves cum aptis se committere, & ad mortem usque pugnare, ut Oppianus autor est. Et eundem inter capreas Orygum vires atque animos ita commendare, ut belluarum fortissimis, leonibus nimiUnde Martialis de oryge, rum, pardis, ursis, tauris & apris non conferat solum, sed & praeferat. Saevus oryx constat quot mihi morte canum? Neque fortasse virtute illi cedere reem vel rim. Ac proinde Zachaeum Camili Catiensis filium ab his quingentis annis frequenti hujus ferae venatione tantam sibi fortitudinis famam comparasse inter Arabes, ut inde ab historicis vocetur Katilorrimi, quasi Rimicidam dixeris. Sed hoc animal nobis ideo parum notum est, quia extra Arabiae solitudines non reperitur uspiam. Itaque ejus potissimum meminerunt Job, Moses, Balaam & David, quorum ille fuit Arabs, hi in Arabiae intima penetraverant. Ut Judaeorum respublica Ps. 80. cum vite ab ipso Deo consita & exculta confertur, ita illius subversores proponuntur tanquam apri per quos sacra illa vitis corrupta est & devastata. Vastavit eam porcus e sylva, inquit Psaltes v. 14. & agri fera depasta est eam. Porcus e sylva dicitur aper διακριτικῶς, quia in sylvis degit. Ut Syris percus agri, & Arabibus porcus montanus, unde Hispanis javali.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 40.9-10","label":"40.9 to 40.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/40.9"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}