{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 407.1-5","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 407.1-5","ref":"407.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/407.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/407.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/407.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"E apud Herodotum Argivi, à Spartanis victi, & Thyreis pulsi, ἀπὸ τούτου τοῦ χρόνου κατακειραμένοι τὰς κεραλὰς πρό τερον ἐπάναγκες νομῶντες, ab eo tempore tonsis capitibus, cùm antea necessariò comati fuissent, legem sanxerunt, ut nè quis Argivorum comam aleret, ante quàm Thyreas recuperâssent. Et Isocrates in orati. one funebri apud Aristotelem, Rhetoricorum libri tertii capite decimo, Αξιον ἦν ἐπὶ τῷ τάρῳ ἦν ἐν Σάλα μινι τελετησάντων κειρεσθαι τὴν Ἑλλάδα Aequum erat ad sepulchrum eorum, qui Salamine occubuerant, ton deri Graeciam. Sed & ad barbaros manavit ille ritus Itaque in Germanici morte, regulos quosdam bar bam posuisse (serunt) & uxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus. Ità Suetonius in Caligula capite quinto. Hinc idem Herodotus, qui suprà libro secundo, ubi de Aegyptiis, Apud alios homine more receptum est ἅμα κήδεὶ κικασθαι τὰς κεραλὰς, ut in luctu statim capita tondeantur. Et apud Athenae um libri decimi quinti capite quinto etiam in alien luctu, ὁμοιοπαθεις τοῦ κεκμηκότος, κολοβοῦαεν ἥμας αὐ τὸς τῇ τε κύρᾳ τὴν τείχως, καὶ τῇ τὸν στεράνων ἀραιρέσει afflicto compatientes, nos decurtamus tam capillorum tonsione, quàm coronarum detractione. Sed de hoc ni tu, plura qui volet, Kirchmannum consulat De Roman. funer lib. 2. capp. 13. 14. 15. Obiter nota sponsae dentes Cant. iv. 2. gregi tonsarum ovium non conferri, quo sensu plerique putant Neque enim Hebraea habent NMIII, quod propriè tonsas sonat, sed inant: quae vox nusquam adhibetur quibus locis agitur de lanae tonsione. Quin 25 unde N2vsp) est lignum caedere, & dedolare 2 Reg. vi. 6. Unde non solum Cherubini, qui lignei erant, sed & res fusiles dicuntur habere MN 2X eandem caesionem 1 Reg. vi. 25. & vii. 37. Qua Phrasi significatur res duas, aut etiam plures ita esse dolatas, & exasciatas, si materia sit lignea aut coele & scalpro ita formatas, si lapidea sit, aut fusilis, u inter eas servetur eadem proportio. Metaphorâ igitur sumptâ ab iis, quae arte fiunt, oves Maixo di cuntur, id est, caesae, vel dedolatae, cùm inter se tam sunt similes, quàm si ex ligno, aut aere ad eundem typum effictae fuissent, & fabre factae. Ita Hebraei in telligunt.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 406.13","label":"406.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/406.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/406.13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 407.6-7","label":"407.6 to 407.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/407.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/407.6"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}