{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 455-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 455-2","ref":"455-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/455-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/455-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/455-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"II. TEMPUS. Paschae tempus cùm alibi notatur, tum maximè Levit. XIIII. 5. Primo mense, die mensis decimâ quartâ, inter duas vesperas erit Pascha Domino. Ibi nempe tria notantur, mensis, dies, & pars diei, quâ Pascha celebratur. Mensis primus hic appellatur, qui alibi mensis TAN, Abib, seu (D) Nisan, à quo veris initium Is enim partim Martio, partim Aprili nostro respondet. Mensis Abib dicitur Exod. xiii. 4. & xxiii. 15. & xxxiv. 18. & Deut. xvi. 1. Quod Arabes editi reddunt mensem granescentis segetis. Et ει μεν Graeci τὸν μῶνα τῶν νέων, supple κάρπων, aut χίδρων, aut γιννημάτων, mensem novarum frugum, quia Hebraeis Nat, abib, spicam adhuc recentem sonat. Tum scilicet in Judaea, ut ait Philo ubi suprà, τὰ γὰρ σπαρτὰ ἢ ἀναγκαῖα τρὴ τελνιογονεῖται, maturescunt segetes ad vitam necessariae. Ad Hebraeum aan, abib, sono alludit Syrum & hababa, quod florem sonat. Proinde Syrus hic habet mensem florum: & Arabes duo, quos in Suecia vidi florum. manu-scriptos, mensem & vel alia. Sed & Macarius Aegyptius, Homiliâ quadragesimâ septimâ, Deum scribit Israclitas ex Aegypto eduxisse è τῷ μενὶ τῶν ἄνθων, ὅτε τρῶτον ἐπιφαίνεται τὸ ἥδιστον ἔαρ, mense florum, quo ver gratissimum primùm apparet. Sic Delphis unus mensium Bύζι& dici creditus est quasi φύσιος, quia, cùm incipiat ver, τα πολλὰ φύεται τήνικαντα, καὶ διαβλαστάνοι, multa eo mense nascuntur, & progerminant. Ita Plutarchus in Hellenicis. Cur idem mensis à Chaldaeis vocetur (D) Nisan, Nehem. ii. 1. Esther. iii. 7. & passim in Paraphrastis, nondum à quoquam est observatum. Errant enim toto coelo, qui deducunt à Verbo DI, nus, quod fugere est, quia illo mense Judaei ex Aegypto fugerunt. Ad Chaldaeos enim, à quibus impo litum est hoc nomen, nihil attinebat observare quando ex Aegypto excessissent Israëlitae. Sed fallor, aut scribendum Wa, Nissan, per duplex S ut in Josepho, Antiquitatum libri tertii capite decimo, τῷ δὲ μηνì τῷ Σανθικῳ. ὃς Νισὰν παρʼ ἡμιν καλεῖται, Men. se Xanthico, qui Nissan apud nos vocatur. Vel in IDI, Nisan, Vocalis longa supplet defectum τοῦ Da ghes; ut saepe in PD, nisin, pro [D), nissin, id est, vexilla. Ità mensi Nisan nomen erit per commodum à bellicis signis, seu vexillis, quae illo mense primùm educuntur. Quippe hoc ipsum tempus Hebraei in telligunt in his 2 Sam. XI. 1. Et factum est, vertente anno, quo tempore Reges solent ad bella procedere. Mense Adar scilicet, anno revoluto, & absoluto, alius annus primo vere succedebat mense Nisan, quod belli gerenPars prima di tempus est commodissimum, & usu maximè recepum. Unde est, quòd Julianus Imperator, ut Persas imparatos aggrederetur, hoc antecessit tempus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 455","label":"Θ DDINO DE DV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/455"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 456","label":"II. TEMPUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/456"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}