{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 459","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 459","ref":"459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/459.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Sed hi Canones Christi tempore nondum erant in usu. Quin Talmudici libri, qui quinto demùm post Christum saecu lo absoluti sunt, passim meminêre festorum, quae Sabbato continua sunt. Ut in Succa, capite quinto γγὴ γὰ πυθ τῶν π Festum Sabbato conjunctum, sive praecedat, aut subsequatur. Et in Betsa, capite primo, in at nuFestum, quod post Sabbatum incidit. Et in Chagiga, capite secundo, cum N20 ava Festum, quod in Sabbati Para sceven incidit. Verè igitur Aben Ezra in Levit xxiii. 4 DD MN ni mona t22 Tam ex Misna, quam ex Talmude probatur Pascha in secundam, quartam, & sextam feriam quandoque incidisse. Concinit Epiphanius, in Ebic naeis sect. 32. ubi de Judaeorum Neomeniis, festis Tabernaculorum, Paschalibusque, & jejuniis agens Oτε ἐμπίπτουσιν, inquit, αὗται αἱ ἡμέραι ἥτοι ἐν δεντε ρᾳ σαββάτων ἢ ἐν τρίτη, ἢ ἐν τετράδι Cùm hae dies incidunt in hebdomadis secundam, tertiam aut quartam. Et in Alogis sect. 31. de Paschali festo, Ἡ τοιαύτη ἀγία ἡμέρα, εἰς Σάββατιν ἀγιασθεισα, καν τε Κυριακὴ εἴη, καὶ δαντέρα, κᾶν τε τρίτη καταντήζη· Sancta illa dies in Sabbatum consecrata, sive in Dominicam, aut secundam. aut tertiam feriam incidat. Itaque apud Tessarescaedecatitas, qui Pascha celebrabant iisdem diebus, quibus Judaei, Pascha in quamlibet hebdomadis diem incidebat, nullâ excepta. Ita habet Eusebius, Hist. lib. 5. cap. 23. Οποίᾳ ἂν ἡμέρᾳ τῆς ἐβδομάδος πριτυγχάνοι, In quamcunque hebdomadis diem incideret. Et Epiphanius. Haercli 50. Οποίᾳ δʼ ἂν ἐμπέσῃ ἡ τεσαρα καιδεκάτη τῆς σελήνης, In quamcunque diem incidat de cima quarta a Luna. Et Augustinus, De Haeresibus cap. 29. Quilibet septem dierum occurrat dies. Et expressius Philastrius in Haeresi de festo Paschatis. Diem non Dominicam semper custodiunt Paschae, sed secunda, aut tertiâ, aut quartâ, aut quinta, aut sexta die celebrant. Et Theodoretus. Haeretic. Fab. lib. 3. Ποτὲ μὲν τρίτη, ποτὲ δὲ πέμπτη, ποτὸ δὲ σαββάτῳ, ἢ ὅπω ἂν τύχῃ, πανηγυρίζουσι τοῦ πάθους τὴν μεήμεν. Interdum seriâ tertiâ, interdum quinta, nonnunquam Sabbato, aut prout incidit, Passionis memoriam celebrant. Itaque Judaei tum temporis Neomenias nondum loco suo moverant, nè Paschale festum cum Sabbato continuum esset. Ut res sit compertior, notandum est Judaeos, quamdiu stetit eorum Respublica, non aliter Neomenias & festa sua constituisse, quàm juxta Lunae ράσοις. Quod Judaeorum doctissimus Maimonides ita disertè docet in Tractatu De consecratione Novi- Iunii cap. 5. sect. 2. DIA N von ab – ἡ ἐν γύπιρ γῆτον ὑπ αυ ρ ἐν PVTI PVD ΘD INO OPPI INI S I DOD IND VIN","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 458.5-7","label":"458.5 to 458.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/458.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/458.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 459-2","label":"I PVDUO DDVDN 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/459-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/459-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}