{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 462.5-7","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 462.5-7","ref":"462.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Haec est, quae vocatur chagiga diei xi, & de qua dicitur in Lege, Et mactabi Pascha Domino Deo tuo, oves, & boves. Nos quoque aut chagigam, aut quodvis aliud Paschale sacrificium è pacificis intelligimus tam Deut. xvi. 2. quàm Joh. xviii. 28. ubi Judaei pollui timent, rè prohibeantur ab esu Paschae, id est Paschalis, victimae. Quia res sanctas comedere iis non licebat, qui legali immunditiâ quoquo modo polluti erant, Levit. vii. 19. 20. & XXII. 3, &c. Quod me penè fugerat, Paschatis nomine Dent. xvi. 2. non significari solùm agnum, sed Paschalia sacrificia quaecunque per septem azymorum dies comedebantur, maximè docent haec sequentis versus uxo rhy boni ra septem diebus comedes cum eo (Paschata) azyma. Neque enim per septiduum azyma cum agno comedebantur, sed illâ solùm horâ, quâ comedebatur agnus Ut azyma cum Paschate comedantur per septem dies, necesse est Paschatis nomine significari septiduana sacrificia, Inprimis id urgetur tanquam palmarium argumen. tum, quòd Joan. xix. 14. dies, quo Christus crucifixus est, vocatur Parasceve Paschae. Unde invictâ, ut inquiunt, ratione id evincitur Pascha, nondum venisse tum, cùm Christus crucifixus est. Aliud enim Pascha, aliud parasceve Paschae, ut aliud festum, O O 2 aliud ed by possit esse causa, cur dies aliqua magna vocetur aliud vigilia festi. Respondeo hic parasceven idem quàm duorum festorum concursus. Quin apud Juesse, quod Hebraeis ad vel Nar, quâ voce daeos nullum fuit festum, in quod non quadret hoc nonon solùm parasceve vel Sabbati, vel alius festi vocanen. Joh. vii. 37.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 462.1-4","label":"462.1 to 462.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/462.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 463.1-4","label":"463.1 to 463.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/463.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/463.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}