{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 48.5-7","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 48.5-7","ref":"48.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"quinque passeres duobus assariis venire, nec tamen eorum ullum in oblivione esse apud Deum. Itaque singuli passeres semisse vendebantur, aut paulo minus. Assarium enim idem est quod as. Et nostrae monetae valuit quatuor denariolos, Hispanicae tres maravedis. Proinde passim in scriptis veterum pro vilissimis habentur, quaecunque asse veneunt. In Aristophanis avibus septem fringilli venduntur uno obolo, id est duobus assariis quae in Luca sunt pretium quinque passerum. Fringillus autem avicula est passeri similis. Passerem in oblivione esse coram Deo, Lucae phrasis est petita ex Psal 9. 19. Quod negat Hieronymus Deum minutula haec nosse, durius videri poterit, nisi benignâ interpretatione molliatur. Nam Dei providentiam ad minima quaeque extendi variis probatur rationibus ex Scriptura petitis. Neque Talmudicos solum, sed & Graecorum Philosophos id diserte docuisse. Haec fere tractantur libro primo secundae partis. Agitur in secundo de Avibus ex Lege Mosis immundis, quas proponimus eodem ordine quo Moses Levit. 11. 12. & Deut. 14. 2. Prima omnium est aquila, quam pro rege avium habent Graeci, Romani, Aegyptii, Arabes, Hebraei, Patres. Aquilae Hebraeum nomen est qui neser. Cujus falsas origines rejicimus, & veram aperimus. Ejusdem rostrum, & ungues, plumas quoque describimus, ex Ezck. 17. 3. ubi agitur de aquila plena aut multa plumis. Quibus aquilae cavitium opponitur, id est pennarum defluvium Mich. 1. 6. Id Graece hodie μετάσαι, olim μαδίζεσθαι, περιῤῥυ ῆσαι & ἀποβάλλειν τὰ περὰ dicebatur, ut Arabice curiza. At Ps. 103. 5. aquila renovari dicitur, cum pennae renascuntur. Et Es. 40. 31. Ascendent pennae sicut aquilarum, Graece περρυήσεσιν. Et Daniel. 4. 33. Pili ipsius ut aquilarum creverunt, male Graeca versio ὡς λεόντων, pro ὡς ἀετῶν. Quod imputandum scribis, qui non putarunt pilos aquilae convenire. Sed futili scrupulo, ut pluribus probamus. His junge Jobi locum de accipitre, cap. 39. v. 29. Nunquid ex intelligentia tua plumescet accipiter, alis ad Austrum expansis? Sequuntur veterum fabulae de aquilae renovatione.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 48.1-4","label":"48.1 to 48.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 48.8-9","label":"48.8 to 48.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/48.8"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}