{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 493.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 493.1-4","ref":"493.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/493.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/493.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Ut ejusdem carnem ederent. Nam, si quis Israelitarum alterutrum neglexisset, eo ipso respuisset ipsam gratiam, quae his mandatis erat annexa. Per postes autem aedium, quibus hic jubentur Israëlitae agni sanguinem aspergere, & Dent. xi. 20. mandata Dei inscribere, corda nostra significari puto: quia haec aspergit Deus sanguine filii sui, ut dicitur Hebr. X. 22. Aspersi. cordibus à conscientia mala, id est, Christi sanguinis aspersione à peccati labe purgatis. Et iisdem Leges suas inscribit. Indam, inquit, legem meam menti eo rum, & cordi eorum illam inscribam, Jerem. XXXI. 33. Et corda hominum Deo aequè patent, quàm nobis postes aedium. Ego, inquit, non judico juxta intuitum hominis: homo enim vidit ea, quae patent; Dominus autem intuetur cor 1 Sam. XVI. 7. Cordium auten postibus Christi sanguinem aspergimus, cùm firmâ fide amplectimur doctrinam crucis, certi Dei Filium pro nobis sanguinem suum fudisse, ut quisque no strûm dicat cum Apostolo 1 Tim. i. 15. Certus est hic sermo, & dignus, qui modis omnibus recipiatur, Chri stum Jesum venisse in mundum ut peccatores servaret. quorum primus ego sum. Ut Dei Legem cordi inscribimus, cùm, Deum toto corde amantes, ejus manda tis plenè nos submittimus, ei in omnibus pro virili obsequi certi. Cavendum interim, nè quae superliminari, & postibus jubemur inspergere, & inscribe re, limini inspergamus, & inscribamus, tanquam pedibus proculcandum: nè nos feriant Apostoli fulmina in eos, qui Dei Filium proculcant, & sanguinem foederis, per quem sanctificati fuerant, profanum ducunt, Hebr. X. 29. Hi sunt canes, & porci, quibus sancta, & margaritas projicere vetamur, nè eas pedi bus conculcent, Matth. vii. 6. Eâdem fide, quâ docuimus veri agni sanguinem cordis postibus aspergi, etiam ejus carnes comeduntur Et comedi quidem necesse est. Amen, amen dico vo bis, nisi ederitis carnem Filii heminis, non habebiti. vitam in vobis, Job. vi. 53. Et versu quinquagesimo quinto, Caro mea verè cibus est; sed animae cibu non corporis. Proinde non editur ore corporis sec animae, quae est fides. Quid paras dentes, & ventrem crede, & manducâsti.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 492.13-15","label":"492.13 to 492.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/492.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/492.13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 493.5-8","label":"493.5 to 493.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/493.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/493.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}