{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 50.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 50.5-8","ref":"50.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Caesari quoque & Augusto totidem apparuere vultures, veluti Romuli auspiciis novam urbem condituris. Frustra Jam enim notaviobjeceris etiam aquilas ad cadaver congregari Matth. 24. 28. & Luc. 17. 37 mus eo loco non agi de genuinis aquilis, sed de percnopteris aut gypaeetis, quae sunt aquilae degeneres, & vulturinâ specie: Et ex aquilae cum vulture coitu putantur ortae. Avis Sexta corvus est. Is duo habet quae in sensus maxime incurrunt, crocitationem & nigredinem. Ab illa Syriace ex neab dicitur, Aethiopice 2O: Koe, & Graeca κόραξ & κράζιν, Romana crocire & crocitare indidem nata sunt. Ab Q gorab. Nam any ereb Hebr. vespera & 23 arab hac Hebraeum any oreb & Arabicum advesperascere & obtenebrescere est. Tamen albi corvi visi sunt. Et color coracinus aliquid habet luminis, contra quam pullus. Et corvina nigredo in capillis laudatur Cant. 5. 11. Ubi sub Solomonis typo Christus ipse significatur. Cujus ibi nigrae sunt comae ut corvus, alibi canae, sed diverso respectu. Corvi nigredo Arabice propriâ voce dicitur. Corvus amat solitudines. Proinde σκορακίζειν Hesychio est εἰς ἔρημον πέμπειν, & alicui imprecari ut in solitudinem relegetur. Es. 34. 11. corvus in desertis degit. Ita etiam Sophon. 2. 14. juxta Graecos. Sed Hebr. aliter. Oculum qui subsannat patrem, inquit Solomon, eruant corvi vallis: Vallis scilicet quae Jerem. 31. 49. vocatur vallis cadaverum, eo quod damnatorum cadavera in illam conjecta corvos undecunque allicerent. Eandem Es. 15. 7. dici putarem cavn vallem corvorum, nisi per Masorethas staret, qui legunt vallem salicum. Utut sit cum minatur Solomon fore ut oculum qui subsannat patrem eruant corvi vallis, vult reum tanti criminis, infami supplicio affectum, in vallem cadaverum conjiciendum, ut a corvis ibi absumatur. Et oculorum meminit, quia oculos corvi maxime appetunt, neque cadaverum solum sed & vivorum hominum, boum item atque ovium, quod tradunt multi scriptores. Sed corvus corvi oculum non eruit, ut Proverbio dicitur. Sacris scriptoribus docetur σκορακίζειν aliud esse quam supra. Et quae sint corvi species juxta Arabes. Et Oreb esse nomen hominis, ut Graece Κέραξ, unde Petra Oreb Jud. 7. ut Homero Κέρακος πέτρη. Corvis speciali curâ Deum prospicere Prophetae docent Job. 39. 3. Quis corvo praeparat escam suam, cum pulli ejus ad Deum clamant, errantes inopiâ cibi? Et Psal 147. 9.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 50.1-4","label":"50.1 to 50.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 50.9","label":"50.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/50.9"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}