{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 502-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 502-2","ref":"502-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/502-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/502-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/502-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"hoc significatione remotum est, aut hoc remotum est V in oculis meis: quod illum scripsisse puto; quia sic ferè loquitur, cùm aliquid rejicit tanquam ineptum, & absurdum. Neque minus hic dissidium est inter recentiores, quorum alius habet quae nitescunt, alius emicantium, alius, quae detendent supple dumeta, alius quae detondentur, alius quae se depilarunt, alius quae aspiciunt, vel quae prospectant. Nos reddimus quae ascendunt, quomodo non pauci veterum. Ita enim Graeci Interpretes in Complutensi editione, & Parisiensi nupera, Cant. vi. 4. αἱ ἀνέβησαν. Et Hieronymus Cant. IV. 1. quae ascenderunt. Et Syrus utrobique ut grex caprarum, qui ascendit. Quod sumptum ex Arabica lingua, qua gialasa Verbum non solùm sedere, sed & μλα. ascendere significat. Ità Golius noster ex Giaupe, sedit, &c. & vasit, ascenditque, & hari, venit in elatiorem terram. Et ibidem gels Nomen inegi; nempe elatior γυλα dem est, quod O & terra. Et in Giggeio gels est mons excelsus. Quò eodem facit, γυλα quòd Auroram hi Arabicè vocari ait R. Jonas. Aurora enim nihil quidquam est, quàm ascensus Solis. Praetereà Chaldaeis quoque ani galsusitha, vox palàm indè deducta, collem, & eminentiam sonat. Sic in graphica illa senilis aetatis descriptione Ecccles. xii. 8. pro Hebraeis in C *) Etiam ab excelso loco timebunt, sic habetur in Chaldaica Paraphrasi, utrin ἀπρ. ιυυθ Θ 3 vn) B82 Et parva eminentia in sacie an mae tuae similis erit excelso monti, id est, tibi videbitur esse instar montis excelsi. In editione Buxtorfii legitur Lurvwwan per Beth, sed in Antverpi ana, & Parisiensi, meliùs per Lamed BD, pilis, & lacte, plurima.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 502","label":"CAPUT, QUINQUAGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/502"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 503.1-4","label":"503.1 to 503.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/503.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}